라틴어 문장 검색

Inviolatos nos etiam inimicis iudicamus esse debere;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 168:4)
Quid novi est, si inimicus nocet, amicus offendit, filius labitur, servus peccat ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 169:3)
Inhumanum verbum est et quidem pro iusto receptum ultio, et talio non multum differt nisi ordine ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 175:5)
Ne irascamur inimicorum et hostium liberis, inter Sullanae crudelitatis exempla est, quod ab re publica liberos proscriptorum submovit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 188:1)
Sanum hunc aliquis vocat, qui velut tempestate correptus non it sed agitur et furenti malo servit, nec mandat ultionem suam, sed ipse eius exactor animo simul ac manu saevit carissimorum eorumque quae mox amissa fleturus est carnifex ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 17:1)
Non vis ergo admoneam eos, qui iram summa potentia exercent et argumentum virium existimant et in magnis magnae fortunae bonis ponunt paratam ultionem, quam non sit potens, immo ne liber quidem dici possit irae suae captivus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 25:2)
Ultio doloris confessio est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 35:3)
" Aliquis vult irato committi ultionem, cum Plato sibi ipse imperium abrogaverit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 78:5)
inimicus, fecit quod debuit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 149:5)
Multum temporis ultio absumit, multis se iniuriis obicit, dum una dolet ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 163:2)
Divum Iulium plures amici confecerunt quam inimici, quorum non expleverat spes inexplebiles.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 181:1)
Ergo te Ennius, quo non delectaris, odisset, et Hortensius, si orationes eius improbares, simultates tibi in- diceret, et Cicero, si derideres carmina eius, inimicus esset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 216:3)
removebit omnia ultionis instrumenta, simulabit iram, ut tamquam adiutor et doloris comes plus auctoritatis in consiliis habeat, moras nectet et, dum maiorem poenam quaerit, praesentem differet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 223:5)
" Vide ne inimicis iracundia tua voluptati sit," alteri :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 226:2)
" Magis ignosco ei, qui vulnus inimici quam qui pusulam concupiscit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 244:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION