라틴어 문장 검색

" Sic cui tantum potentiae est, ut iram ex superiore loco adgredi possit, male tractet, at talem dumtaxat, qualem modo rettuli, feram, immanem, sanguinariam, quae iam insanabilis est, nisi maius aliquid extimuit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 230:1)
Nec ille sine actione contemplatus nec hic sine contemplatione agit, nec ille tertius, de quo male existimare consensimus, voluptatem inertem probat, sed eam, quam ratione efficit firmam sibi ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 41:3)
Ut ex voto illi fluxerint omnia, ut ante votum, male tamen de illo dii iudicaverunt.
(세네카, De Providentia, book 1 24:5)
Male tractatum Socratem iudicas, quod illam potionem publice mixtam non aliter quam medicamentum immortalitatis obduxit et de morte disputavit usque ad ipsam ?
(세네카, De Providentia, book 1 33:1)
Male cum illo actum est, quod gelatus est sanguis ac paulatim frigore inducto venarum vigor constitit ?
(세네카, De Providentia, book 1 33:2)
" Male de me imperator meruit," sed " bene iudicavit.
(세네카, De Providentia, book 1 44:4)
Pro ipsis ergo bonis viris est, ut esse interriti possint, multum inter formidolosa versari et aequo animo ferre quae non sunt mala nisi male sustinenti.
(세네카, De Providentia, book 1 52:4)
Sed ubi lectio fortior erexit animum et aculeos subdiderunt exempla nobilia, prosilire libet in forum, commodare alteri vocem, alteri operam, etiam si nihil profuturam, tamen conaturam prodesse, alicuius coercere in foro superbiam male secundis rebus elati.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 13:1)
Incipiemus aedificia alia ponere, alia subvertere et mare summovere et aquas contra difficultatem locorum educere et male dispensare tempus, quod nobis natura consumendum dedit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 42:2)
male enim respondent coacta ingenia, reluctante natura irritus labor est.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 66:6)
Ad imperfectos et mediocres et male sanos hic meus sermo pertinet, non ad sapientem.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 97:1)
Male vivet quisquis nesciet bene mori.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 100:2)
" Male," inquit, " illis erit, quia multa interveniunt, quae perturbent animum, et opiniones inter se contrariae mentem inquietabunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 58:1)
male audit, infamis est, et im- merito.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 65:3)
Sapiens nullum denarium intra limen suum admittet male intrantem ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 119:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION