라틴어 문장 검색

ibi prolatae in annum res, decretoque cautum ne quod ante concilium fieret, nequiquam Veiente populo querente eandem qua Fidenae deletae sint imminere Veiis fortunam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 267:1)
ipse postero die cum Etrusci pleni animorum ab pristini diei meliore occasione quam pugna in aciem processissent, cunctatus parumper, dum speculatores referrent Quinctium evasisse in iugum propinquum arci Fidenarum, signa profert peditumque aciem instructam pleno gradu in hostem inducit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 354:1)
haec cum in sermonibus contionibusque interdum agitantes avertissent plebem ab suscipiendo bello, profertur tempus ferundae legis quam si subiecta invidiae esset antiquari apparebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 650:1)
itaque non ego vobis ut indicem praedas vestras, sed vos id cogendi estis ut in medium proferatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 166:2)
oratio Appi ad id modo valuit ut tempus rogationum iubendarum proferretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 454:1)
cum de industria omnia, ne quid per plebeium consulem ageretur, proferrentur, silentium omnium rerum ac iustitio simile otium fuit, nisi quod non patientibus tacitum tribunis, quod pro consule uno plebeio tres patricios magistratus curulibus sellis praetextatos tamquam consules sedentes nobilitas sibi sumpsisset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 4:1)
quidquid ab urbe longius proferrent arma, magis magisque in imbelles gentes eos prodire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 344:1)
Q. Publilio, qui eos obsederat, primo et imperium prolatum est et pro cos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha13)
haec ludibria religionum non pudere in lucem proferre et vix pueris dignas ambages senes ac consulares fallendae fidei exquirere!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 163:1)
Consul ubi armatos paratosque vidit, signa extra vallum proferri iussit et procul hoste instruxit aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 453:2)
neque eos, cum cottidie signa in aciem consul proferret, elicere ad certamen poterat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 621:3)
palatis hostibus per agros prima luce Romani signis prolatis in acie consistunt, et ubi nemo obvius ibat, pleno gradu ad castra hostium tendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 670:1)
Claudi censura vires nacta, qui senatum primus libertinorum filiis lectis inquinaverat, et posteaquam lectionem nemo ratam habuit nec in curia adeptus erat quas petierat opes, urbanis humilibus per omnes tribus divisis forum et campum corrupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 685:2)
ideoque, quoniam is ordo indignis inquinatus videbatur, sequentis anni coss.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IX Periocha13)
haec ubi audita sunt et ad eos qui consederant in insidiis perlata, consurrectum repente ex latebris est et in patentem ad conspectum undique campum prolata signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 47:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION