라틴어 문장 검색

a quo non dissentit Theodectes, sive ipsius id opus est, quod de rhetorice nomine eius inscribitur, sive, ut creditum est, Aristotelis, in quo est, finem esse rhetorices ducere homines dicendo in id, quod actor velit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 219:3)
sunt tamen inscripti nomine Hermagorae libri, qui confirmant illam opinionem, sive falsus est titulus sive alius hic Hermagoras fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 78:1)
unde et illa divisio est, alia esse scripta, alia inscripta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 120:5)
hi sunt enim, qui mandari non possunt, nec eadem vi profertur alieni animi qua sui motus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 56:2)
plerisque moris est prolato rerum ordine protinus utique in aliquem laetum ac plausibilem locum quam maxime possint favorabiliter excurrere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 223:4)
sed reficit quoque audientem certo singularum fine, non aliter quam facientibus iter multum detrahunt fatigationis notata inscriptis spatia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 272:3)
si acri et vehementi fuerit usus oratione, eandem rem nostris verbis mitioribus proferamus, ut Cicero de Cornelio, codicem ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 313:2)
ut gladiatorum manus, quae secundae vocantur, fiunt et tertiae, si prima ad evocandum adversarii prolata erat, et quartae, si geminata captatio est, ut bis cavere, bis repetere oportuerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 342:2)
alius imaginem mariti pro rea proferre magni putavit, et ea saepius risum fecit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 58:1)
nam et ii, quorum officium erat ut traderent , ignari, qui esset , quotiens respexisset patronus, offerebant palam, et prolata novissime deformitate ipsa (nam senis cadaveri cera erat infusa) praeteritam quoque orationis gratiam perdidit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 58:2)
neque , qui, cum esset cruentus gladius ab accusatore prolatus, quo is hominem probabat occisum, subito ex subselliis ut territus fugit et, capite ex parte velato cum ad agendum ex turba prospexisset, interrogavit, an iam ille cum gladio recessisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 66:1)
proprium autem materiae, de qua nunc loquimur, est ridiculum, ideoque haec tota disputatio a Graecis περι` γελοίου inscribitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 131:1)
et Fulvius Propinquus legato interroganti an in tabulis, quas proferebat, chirographus esset, et verus, inquit, domine.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 209:4)
nonnunquam tamen solet hoc quoque esse artis genus, ut quaedam in actione dissimulata subito in altercando proferantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 235:2)
ne illud quidem ignorare advocatum volo, quo quaeque ordine probatio sit apud iudicem proferenda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 243:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION