라틴어 문장 검색

adhuc privatis noxiis, quia nondum ad rem publicam opprimendam satis virium est, coniuratio sese impia tenet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 170:2)
capita autem coniurationis constabat esse M. et C. Atinios de plebe Romana et Faliscum L. et Minium Cerrinium Campanum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 187:2)
qui tantum initiati erant et ex carmine sacro, praeeunte verba sacerdote, precationes fecerant, quibus nefanda coniuratio in omne facinus ac libidinem continebatur, nec earum rerum ullam, in quas iureiurando obligati erant, in se aut alios admiserant, eos in vinculis relinquebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 192:1)
insidias positas euntibus ad T. Quinctium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 279:2)
nam quae sibi crimina obiciantur de insidiis legatorum et maritimis portubus frequentatis aut desertis, alterum ridiculum esse, se reddere rationem, quos portus mercatores aut nautici petant, alterum mores respuere suos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 290:1)
semel euntibus ad Quinctium insidias dici factas:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 293:1)
is de pastorum coniuratione, qui vias latrociniis pascuaque publica infesta habuerant, quaestionem severe exercuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 337:1)
campum apertum usque ad hostium castra habebant, liberum a metu insidiarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 351:3)
et L. Postumius praetor, cui Tarentum provincia evenerat, magnas pastorum coniurationes vindicavit, et reliquias Bacchanalium quaestionis cum cura exsecutus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 503:2)
Bacchanalia, sacrum Graecum et nocturnum, omnium scelerum seminarium, cum ad ingentis turbae coniurationem pervenisset, investigatum et multorum poena sublatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha5)
iam non occultis a fratre petimur insidiis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 78:3)
"aperienda nimirum nocte ianua fuit et armati comisatores accipiendi praebendumque ferro iugulum, quando non creditur nisi perpetratum facinus, et eadem petitus insidiis audio quae latro atque insidiator.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 98:2)
nam si gradum, si caritatem filii apud te haberem, non in me querentem deprehensas insidias, sed in eum qui fecisset saevires, nec adeo vilis tibi vita esset nostra ut nec praeterito periculo meo movereris neque futuro, si insidiantibus sit impune.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 100:1)
sed ne sint caecae, pater, execrationes tuae, discerne, dispice insidiatorem et petitum insidiis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 114:2)
nec eundo nec manendo insidias evito.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 118:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION