라틴어 문장 검색

quid iratum, quod Romam de se questum venisse Siculos sciat, facturum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 416:2)
in corpora quae reliqua essent saevirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 492:4)
Capuae interim Flaccus dum bonis principum vendendis, agro qui publicatus erat locando - locavit autem omnem frumento - tempus terit, ne deesset materia in Campanos saeviendi, novum in occulto gliscens per indicium protractum est facinus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 31:1)
Marcellus, postquam in castra reditum est, contionem adeo saevam atque acerbam apud milites habuit ut proelio per diem totum infeliciter tolerato tristior iis irati ducis oratio esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 199:1)
qui interrogante scriba quid fieri signis vellet ingentis magnitudinis - di sunt, suo quisque habitu in modum pugnantium formati - deos iratos Tarentinis relinqui iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 256:2)
id, ubi saevire beluae ac ruere in suos coeperant, magister inter aures positum, ipso in articulo quo iungitur capiti cervix, quanto maximo poterat ictu adigebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 717:3)
In eos populos primo adventu, cum dubiae Hispaniae essent, merito magis quam utiliter saevitum foret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 287:1)
atque haec tamen caedes ab impetu hostium iratorum ac tum maxime dimicantium iure belli in armatos repugnantesque edebatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 344:1)
se libera arma relinquere, solutos animos - neque se in obsides innoxios, sed in ipsos, si defecerint, saeviturum, nec ab inermi, sed ab armato hoste poenas expetiturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 507:2)
utramque fortunam expertis permittere sese utrum propitios an iratos habere Romanos mallent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 508:1)
illud satis scire, etsi male de populo Romano meriti essent, in meliore statu sub iratis Romanis futuros quam sub amicis Carthaginiensibus fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 115:1)
eo se averterant Romani ab Aetolorum quo missi erant auxilio, irati quod sine auctoritate sua adversus foedus cum rege pacem fecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 164:1)
nihil nostra interest utrum sub illo legato, sub illo praesidio Locros esse sinatis, an irato Hannibali et Poenis ad supplicium dedatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 264:2)
externo et regio more et indulgere licentiae militum et saevire in eos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 270:2)
id vectigal commentum alterum ex censoribus satis credebant, populo iratum, quod iniquo iudicio quondam damnatus esset, et in pretio salis maxime oneratas tribus quarum opera damnatus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 513:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION