라틴어 문장 검색

Celso et Paulino abnuentibus militem itinere fessum, sarcinis gravem obicere hosti, non omissuro quo minus expeditus et vix quattuor milia passuum progressus aut incompositos in agmine aut dispersos et vallum molientis adgrederetur, Titianus et Proculus, ubi consiliis vincerentur, ad ius imperii transibant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 40장2)
Suetonius Paulinus et Licinius Proculus diversis itineribus castra vitavere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장4)
Bononiae, divisis per itinera qui recentissimum quemque percontarentur, interrogatus Othonis libertus causam digressus habere se suprema eius mandata respondit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 53장7)
et paucorum dierum iter progressus prosperas apud Bedriacum res ac morte Othonis concidisse bellum accepit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장5)
Exercitum itinere terrestri pergere iubet:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 59장5)
proditionem ultro imputabant, spatium longi ante proelium itineris, fatigationem Othonianorum, permixtum vehiculis agmen ac pleraque fortuita fraudi suae adsignantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장4)
ex urbe atque Italia inritamenta gulae gestabantur, strepentibus ab utroque mari itineribus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 62장5)
in itinere ac taberna proiectum humi iugulavit, magna cum invidia novi principatus, cuius hoc primum specimen noscebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 64장3)
quos Vitellius agmini suo iungi ut fidos, legionem Grais Alpibus traductam eo flexu itineris ire iubet quo Viennam vitarent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장8)
conclamatum repente quartam decimam legionem verso itinere ad proelium venire;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장10)
quantoque magis propinquabat, tanto corruptius iter immixtis histrionibus et spadonum gregibus et cetero Neronianae aulae ingenio;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 71장2)
Mucianus cum expedita manu, socium magis imperii quam ministrum agens, non lento itinere, ne cunctari videretur, neque tamen properans, gliscere famam ipso spatio sinebat, gnarus modicas viris sibi et maiora credi de absentibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 83장1)
nec deinde civili bello interfuit, per varias moras susceptum ad Vespasianum iter trahens et ex nuntiis cunctabundus aut properans.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 85장9)
sane adventu eius partes convaluerant, et sinistrum lenti itineris rumorem prospero proelio verterat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장8)
unum ad potentiam iter, prodigis epulis et sumptu ganeaque satiare inexplebilis Vitellii libidines.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION