라틴어 문장 검색

Neque enim ulla alia causa praeter cassam inuidiam repperiri potest, quae iudicium istud mihi et multa antea pericula uitae conflauerit.
(아풀레이우스, 변명 64:2)
quippe homines eruditissimi iuuenes laudis gratia primum hoc rudimentum forensis operae subibant, ut aliquo insigni iudicio ciuibus suis noscerentur.
(아풀레이우스, 변명 64:7)
Nunc dum ordinem rei breuiter persequor et efficio, ut ipse Aemilianus re cognita falso se ad inuidiam meam inductum et longe a vero aberrasse necesse habeat confiteri, quaeso, uti adhuc fecistis uel si quo magis etiam potestis, ipsum fontem et fundamentum iudicii huiusce diligentissime cognoscatis.
(아풀레이우스, 변명 66:1)
nescisti, improbe, epistulam tuam de ista re teneri, nescisti te tuomet testimonio conuictum iri.
(아풀레이우스, 변명 68:8)
ceterum de pietate sua et supremo iudicio nihil metuerent;
(아풀레이우스, 변명 68:15)
quae electio tam grauis feminae cur mihi crimini potius quam honori danda sit, non reperio, nisi tamen miror quod Aemilianus et Rufinus id iudicium mulieris aegre ferant, cum hi, qui Pudentillam in matrimonium petiuerunt, aequo animo patiantur me sibi praelatum.
(아풀레이우스, 변명 69:1)
et quanto tandem grauius habendum est quod in iudicio subscribitur quam quod in epistola scribitur.
(아풀레이우스, 변명 77:6)
ipsas litteras longe aliud clamantis et quasi dedita opera ad iudicium istud praeparatas et accommodatas recitabo.
(아풀레이우스, 변명 78:13)
bene, quod uos festinatio iudicii anteuortit, ne quid in istis litteris ex otio nouaretis.
(아풀레이우스, 변명 82:9)
uel, quoniam sic ei fuerat fato decretum, utinam tu, Rufine, supremum eius iudicium non impedisses.
(아풀레이우스, 변명 94:9)
mihi iam dudum satis est, si non modo crimina obiecta plenissime dilui, uerum etiam radicem iudicii huius, id est hereditatis quaesitae inuidiam, funditus sustuli.
(아풀레이우스, 변명 99:6)
ceterum si magis pollerent oculorum quam animi iudicia, profecto de sapientia foret aquilae concedendum.
(아풀레이우스, 플로리다 2:11)
quae utinam possem equidem non singillatim ac discretim, sed cunctim et coaceruatim tibi, proconsul optime, offerre ac praedicabili testimonio tuo ad omnem nostram Camenam frui!
(아풀레이우스, 플로리다 9:34)
sed philosophia me docuit non tantum beneficium amare, sed etiam maleficium negare magisque iudicio impertire quam commodo inseruire et quod in commune expediat malle quam quod mihi.
(아풀레이우스, 플로리다 9:39)
qua moderatione uideor ab omnibus tuis antecessoribus haud minus oportuni silentii laudem quam tempestiuae uocis testimonium consecutus.
(아풀레이우스, 플로리다 15:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION