라틴어 문장 검색

lumini autem vicina virtus quae mentis puritate et simplicitate resplendet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 5:6)
quia turbidis passionibus ac procellosis consummatur anima, deficientibus autem et velut arescentibus virtutem resumat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 6:9)
Ut corvus malitiam, sic virtutem columba exprimit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 1:1)
Malitiam etenim simplicitas, et culpam virtus resolvit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:2)
Malitia igitur amat diluvium, et consortium justae mentis refugit, et quasi desolata, et sine aliqua statione remanet nullam habens cum virtute communionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:3)
Virtus autem redit amans justorum consortia, et largiendae familiarior utilitati, quae conferat salutaria, et cavenda ea quae sunt nocitura, commoneat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:4)
Quod columba non inveniens requiem suam regreditur ad eum, manifestum indicium dedit per hujusmodi aves quantum intersit inter malitiam et virtutem, exprimi.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:7)
virtus autem prima statim specie visionis offensa regredi festinavit ad mentem animamque justi, quod illic diversorium sibi tutissimum sit locatum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:11)
eo quod alibi tamquam columba, ita hujusmodi virtus stationem tutissimam invenire non possit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:12)
ita etiam justus et studiosus virtutis ubi virtutem appropinquare cognoverit, gremium suae mentis expandit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 3:2)
Quid enim sibi vult quod vir, studiosus virtutis Noe extendens manum suscepit eam, et introduxit ad se?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 3:3)
Quod etsi secundum litteram planum videtur, non tamen facile colligas, nisi viri sapientis tibi nota sit consuetudo, qui velut speculatrice virtute utitur, et ei explorandorum negotiorum gerendorumque praerogativam quamdam videtur committere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 3:4)
Ea ergo virtus expendit naturas, ut si qua earum sibi videtur committere profectum, ei possit adjungere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 3:5)
Numquam enim potest sapiens exsors esse propriae virtutis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 3:9)
Non otiose posuit et vesperam, et regressam, et habentem oleae folium, et ramulum in ore suo, ut non fugitantem virtutem arbitreris profectus futuri, si quos possit acquirere;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION