라틴어 문장 검색

et ingemuerunt principes et seniores, virgines et iuvenes infirmati sunt, et speciositas mulierum immutata est,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장26)
Et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iudae et venit Ierusalem cum turba magna;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장29)
Et ait Timotheus principibus exercitus sui: " Cum appropinquaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae, si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장40)
Et iuravit illis rex et principes. His condicionibus exierunt de munitione.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장61)
Post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadabath filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장37)
Et apprehenderunt de viris regionis, qui principes erant malitiae, quinquaginta viros et occiderunt eos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장61)
Et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso et reddere ei captivitatem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장70)
Et ex eis constituentur, qui sint in munitionibus regis magnis, et ex his constituentur super negotia regni, quae aguntur ex fide, et praepositi eorum et principes sint ex eis et ambulent in legibus suis, sicut praecepit rex in terra Iudae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장37)
Et complacuit eis in Alexandro, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장47)
Et misit Alexander ad Ptolemaeum regem Aegypti legatos secundum haec verba dicens:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장51)
Dixitque principibus suis: " Exite cum eo in medium civitatis et praedicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio, nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장63)
Et misit legatos ad Demetrium dicens: " Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장9)
et statuit ei principatum sacerdotii et, quaecumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem primorum amicorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장27)
Et audivit Ionathas quod aderant principes Demetrii in Cades, quae est in Galilaea, cum exercitu multo volentes eum removere a negotio;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장63)
Et audivit Ionathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION