라틴어 문장 검색

At illa gaudens pecore et lanae dedita Quacumque summa tradet luxuriae domum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.27)
Barbam capellae cum impetrassent ab Iove, Hirci maerentes indignari coeperunt Quod dignitatem feminae aequassent suam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De capris barbatis.1)
Parce gaudere oportet et sensim queri, Totam aeque vitam miscet dolor et gaudium.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De fortunis hominum.4)
Ut nuptiarum dictus advenit dies, Amans dolorem quia non poterat perpeti, Maerens propinquos contulit se in hortulos, Quos ultra paulo villa splendida divitis Erat acceptura virginem e matris sinu, Parum ampla in urbe visa quod fuerat domus.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.3)
Inde et liber crevit, dum ornare patriam et amplificare gaudemus, pariterque et defensioni eius servimus et gloriae.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 3:2)
Gaudes quod me venturum esse polliceor, sed contrahes frontem, cum adiecero 'ad paucos dies':
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 7:1)
Adventus meos celebrat, profectionibus angitur, honoribus gaudet.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 4:2)
Quamvis enim abunde sufficiat illi quod est et a principe et a senatu probatus, gaudebit tamen testimonio tuo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 12 5:2)
Salvum in urbem venisse gaudeo;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 1:1)
Dimittuntur centumviri, eximitur dies me gaudente, qui umquam ita paratus sum ut non mora laeter.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 2:3)
Gaudeo primum tua gloria, cuius ad me pars aliqua pro necessitudine nostra redundat;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 11 2:1)
Proinde etiam atque etiam rogo, ut mihi semper eadem simplicitate, quotiens cessare videbor - 'videbor' dico, numquam enim cessabo -, convicium facias, quod et ego intellegam a summo amore proficisci, et tu non meruisse me gaudeas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 12 5:1)
Gaudeo et gratulor, quod Fusco Salinatori filiam tuam destinasti.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 26 1:1)
Avidius Quietus, qui me unice dilexit et - quo non minus gaudeo - probavit, ut multa alia Thraseae - fuit enim familiaris - ita hoc saepe referebat, praecipere solitum suscipiendas esse causas aut amicorum aut destitutas aut ad exemplum pertinentes.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 1:1)
Cum libros Galli legerem, quibus ille parenti ausus de Cicerone dare est palmamque decusque, lascivum inveni lusum Ciceronis et illo spectandum ingenio, quo seria condidit et quo humanis salibus multo varioque lepore magnorum ostendit mentes gaudere virorum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION