라틴어 문장 검색

Quae tamen ille ab aeterno cuncta prospiciens prouidentiae cernit intuitus et suis quaeque meritis praedestinata disponit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:13)
Quare si ab aeterno non facta hominum modo sed etiam consilia uoluntatesque praenoscit, nulla erit arbitrii libertas;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 1:7)
Nam etiam si idcirco quoniam futura sunt prouidentur, non uero ideo quoniam prouidentur eueniunt, nihilo minus tamen a deo uel uentura prouideri uel prouisa necesse est euenire prouisa, quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est. Iam uero quam praeposterum est ut aeternae praescientiae temporalium rerum euentus causa esse dicatur!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:2)
manebit, ut opinor, eadem uoluntatis integra atque absoluta libertas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 2:5)
ille eminus manens totum simul iactis radiis intuetur, hic uero cohaerens orbi atque coniunctus circa ipsum motus ambitum rotunditatem partibus comprehendit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:21)
Deum igitur aeternum esse cunctorum ratione degentium commune iudicium est. Quid sit igitur aeternitas consideremus;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 1:2)
Quod igitur temporis patitur condicionem, licet illud, sicuti de mundo censuit Aristoteles, nec coeperit umquam esse nec desinat uitaque eius cum temporis infinitate tendatur, nondum tamen tale est ut aeternum esse iure credatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 1:8)
Quod igitur interminabilis uitae plenitudinem totam pariter comprehendit ac possidet, cui neque futuri quicquam absit nec praeteriti fluxerit, id aeternum esse iure perhibetur idque necesse est et sui compos praesens sibi semper assistere et infinitatem mobilis temporis habere praesentem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 1:10)
Hunc enim uitae immobilis praesentarium statum infinitus ille temporalium rerum motus imitatur, cumque eum effingere atque aequare non possit, ex immobilitate deficit in motum, ex simplicitate praesentiae decrescit in infinitam futuri ac praeteriti quantitatem, et cum totam pariter uitae suae plenitudinem nequeat possidere, hoc ipso quod aliquo modo numquam esse desinit illud quod implere atque exprimere non potest aliquatenus uidetur aemulari alligans se ad qualemcumque praesentiam huius exigui uolucrisque momenti, quae quoniam manentis illius praesentiae quandam gestat imaginem, quibuscumque contigerit id praestat ut esse uideantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 2:3)
Quoniam uero manere non potuit, infinitum temporis iter arripuit eoque modo factum est ut continuaret eundo uitam cuius plenitudinem complecti non ualuit permanendo.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 2:4)
Itaque si digna rebus nomina uelimus imponere, Platonem sequentes deum quidem aeternum, mundum uero dicamus esse perpetuum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 2:5)
— Atqui si est diuini humanique praesentis digna collatio, uti uos uestro hoc temporario praesenti quaedam uidetis ita ille omnia suo cernit aeterno.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 3:7)
nec alternat, ut aestimas, nunc hoc nunc aliud praenoscendi uice, sed uno ictu mutationes tuas manens praeuenit atque complectitur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:18)
Quae cum ita sint, manet intemerata mortalibus arbitrii libertas nec iniquae leges solutis omni necessitate uoluntatibus praemia poenasque proponunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:21)
Manet etiam spectator desuper cunctorum praescius deus uisionisque eius praesens semper aeternitas cum nostrorum actuum futura qualitate concurrit bonis praemia malis supplicia dispensans.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION