라틴어 문장 검색

quinquies enim quinque xxv producunt et quinarius post ternarium inpar est numerus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Ex eiusdem atque alterius numeri natura qui sunt quadratus et parte altera longior, omnes proportionum habitudines constare 39:5)
Nam qui ex duobus et vj parte altera longioribus et quaternario bis multiplicato xvj tetragonus factus est, ille a quaternario numero, id est pari, producitur;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Ex eiusdem atque alterius numeri natura qui sunt quadratus et parte altera longior, omnes proportionum habitudines constare 39:9)
binarii vero medietas.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Alternatim positis quadratis et parte altera longioribus qui sit eorum consensus in differentiis et in proportionibus 8:3)
Eodemque modo inter ij et iiij tantum ij sunt, qui binarii totum sunt, quaternarii medietas.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Alternatim positis quadratis et parte altera longioribus qui sit eorum consensus in differentiis et in proportionibus 8:4)
Inter quaternarium vero et senarium idem ij sunt, ad quaternarium medietas, ad senarium pars tertia iij vero, qui sequuntur, qui inter vj et viiij constituti sunt medii, sunt quidem senarii dimidium, pars vero tertia novenarii.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Alternatim positis quadratis et parte altera longioribus qui sit eorum consensus in differentiis et in proportionibus 8:5)
Disponamus enim in ordinem numeros, primo quidem duplos, deinde triplos.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Probatio quadratos eiusdem esse naturae 1:2)
Iuncti autem tres, qui sequuntur, septenarius novenariusque et xj cybum facient, qui xxvij numero continetur, qui est tertius.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Cybos eiusdem participare substantiae, quod ab inparibus nascantur 3:3)
Differentia vero est inter numeros quantitas.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:6)
Et secundum quantitatem quoque numeri eodem modo est. Quantum enim tres superant binarium, tantum binarius unitatem, et quanto unus a duobus minor est, tanto binarius a ternario superatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:16)
Secundum quantitatem vero numeri, ut sunt:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:22)
Confessae quidem et apud antiquiores notae, quaeque ad Pythagorae vel Platonis vel Aristotelis scientiam pervenerunt, hae tres medietates sunt:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quae apud antiquos proportionalitas fuerit; quas posteriores addiderint 1:1)
Secundum quem numerum et priores quinque habitudines comparationesque descriptae sunt, ubi quinque maioribus proportionibus, quos vocavimus duces, minores aptavimus alios terminos, quos comites diximus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quae apud antiquos proportionalitas fuerit; quas posteriores addiderint 1:5)
In his autem quantitatibus medietas ista versatur, inque his speculanda est, in quibus a se ipsis termini differunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod primum de ea, quae vocatur arithmetica proportionalitas, dicendum sit 1:2)
Primum, quod hanc nobis in principio ipsa numerorum natura et vis naturalis quantitatis obponit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod primum de ea, quae vocatur arithmetica proportionalitas, dicendum sit 1:5)
Huiusmodi enim proportiones quaeque ad terminorum differentias pertinent, ut paulo post demonstrabitur, in naturalis primum numeri dispositione cognoscimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod primum de ea, quae vocatur arithmetica proportionalitas, dicendum sit 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION