라틴어 문장 검색

medicamentis et uictus ratione, quae crassiorem pituitam reddit, ad sanitatem perueniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 40:4)
Interdum tamen ab altera parte cutis * aut omnino adducta deformem, quem reliquit, locum reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 3:4)
Nonnumquam stomachus quoque adfectus primum rufam bilem per os reddit, deinde uiridem, quibusdam etiam nigram.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 6:1)
fereque a die tertio spumans bilis aluo cum rosione redditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 23장 1:6)
nam ambulatio adterendo ulcus sordidum reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 4:7)
Res uero interdum cogit emoliri manu urinam, cum illa non redditur, aut quia senectute iter eius conlapsum est, aut quia calculus uel concretum aliquid ex sanguine intus se opposuit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 1:1)
at mediocris quoque inflammatio saepe eam reddi naturaliter prohibet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 1:2)
atque ubi ad ceruicem uesicae uentum est, simul cum cole fistulam inclinatam in ipsam uesicam conpellere, eamque urina reddita recipere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 2:4)
Colligitur autem eo, quod difficilius urina redditur, in ceruice calculum esse;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 16:1)
At calculus harenosus et ante manifestus est, quoniam eo urina quoque redditur harenosa, et in ipsa curatione, quoniam inter subiectos digitos neque aeque renititur et insuper dilabitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 18:1)
Proximo die, si spiritus difficilius redditur, si urina non excedit, si locus circa pubem mature intumuit, scire licet in uesica sanguinem concretum remansisse:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 25:4)
Solet uero sub eiusmodi uictu euenire, ut aluos non reddatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 5:8)
ac si nihil aliud est, manus uel pes adprehensus corpus rectius reddit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 4:2)
Si uero fuit ulcus in digito posteaque male inducta cicatrix curuum eum reddidit, primum malagma temptandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 32장 1:3)
aliaque ex his ad fauces peruia spiritum et reddunt et accipiunt, alia ad cerebrum tendentia ultima parte in multa et tenuia foramina dissipantur, per quae sensus odoris nobis datur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION