라틴어 문장 검색

de sumptu, quem te in rem militarem facere et fecisse dicis, nihil sane possum tibi opitulari, propterea quod et orbus senatus consulibus amissis et incredibiles angustiae pecuniae publicae ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 30 6:1)
magno enim meo beneficio adfecti cumulatissime mihi gratiam rettulerunt nam nec in honoribus meis nec in laboribus umquam defuerunt Cum quibus si mihi nulla causa intercederet, tamen, quod te vehementissime diligo quodque me a te plurimi fieri sentio, et monerem te et hortarer ut eorum fortunis consuleres, praesertim cum prope praecipuam causam haberent ad ius obtinendum, primum quod Sullani temporis acerbitatem deorum immortalium benignitate subterfugerunt, deinde quod summo studio p. R. a me in consulatu meo defensi sunt Cum tribuni plebi legem iniquissimam de eorum agris promulgavissent, facile senatui populoque R. persuasi ut eos civis, quibus fortuna pepercisset, salvos esse vellent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 4 1:2)
itaque et ad me in Ciliciam venit multisque in rebus mihi magno usui fuit et fides eius et prudentia et, ut opinor, tibi in Alexandrino bello, quantum studio et fidelitate consequi potuit, non defuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 16 2:2)
non putavi fieri posse ut mihi verba dessent, sed tamen in M. Laenio commendando desunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 63 1:1)
itaque adfui supplicationemque tibi libenter decrevi nec reliquo tempore ullo aut rei aut existimationi aut dignitati tuae deero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 77 1:1)
a. 708 (46). M. CICERO S. D. n SVLPICIO IMfl Cum his temporibus non sane in senatum ventitarem, tamen, ut tuas litteras legi, non existimavi me salvo iure nostrae veteris amicitiae multorumque inter nos officiorum facere posse ut honori tuo deessem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 774)
nunc quoniam sperare nos amici iubent, dabo operam ne mea valetudo tuo labori desit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 1 2:2)
mihi deest consilium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 4 5:12)
mihi in hac paucitate ' militum animus certe non deerit, spero ne consilium quidem ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 1 8:3)
adhuc dum mihi nullo loco deesse vis, numquam te confirmare potuisti ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 4 4:2)
sed quod ad rem pertinet, me tum tibi defuisse aeque ac tu doleo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 21 10:8)
antea tantum intellegi potuisse, iratos tuae severitati esse non nullos, hoc manumisso iratis quod loquerentur non defuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 3:6)
nunc respondebo ad eas epistulas quas mihi reddidit L. Caesius, quoi quoniam ita te velle intellego nullo loco deero ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 1:1)
ita mihi nihil misero praeter fidem amicorum cautum meum consilium defuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 2:1)
nam etiam Latinae instaurantur . nec tamen deerant supplicationes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION