라틴어 문장 검색

metuo hercle ne illa mulier mi insidias locet, ut comprehendar cum sacra urna Veneria.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 524)
item feneratoribus et publicanis commodiora et speciosiora et ab insidiis tuta, forensibus autem et disertis elegantiora et spatiosiora ad conventus excipiundos, nobilibus vero, qui honores magistratusque gerundo praestare debent officia civibus, faciunda sunt vestibula regalia alta, atria et peristylia amplissima, silvae ambulationesque laxiores ad decorem maiestatis perfectae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장6)
Primum ad oppugnationes aries sic inventus memoratur esse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장1)
hinc ex insidiis hisce ego insidias dabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 78)
Et Seneca dixit, "Qui omnis insidias timet, in nullas incidit insidias."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 34:1)
talibus insidiis bene 'insidiis', ut ostendat non se virtute, sed insidiis esse superatos;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1951)
infra enim ait 'insidiis et ripa territus alta', ut insidias pro formidine, ripam pro flumine posuerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7494)
Sed sine mora in fugam equos triginta praemissi Turci rejiciunt, et ad insidias contendunt, Rotgerum rapido eos cursu prementem usque ad insidiarum locum perducentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 54:5)
insidias servavit ordinem respondendo ad illud, quod regina interrogaverat insidias, inquit, Danaum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 652)
locum insidiis conspeximus ipsi ordo est 'locum conspeximus, qui insidiis patet'. 'ipsi' autem ad fidem pertinet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2351)
Nam eodem modo diabolus suis militibus et post eum ire volentibus dulcia proponit atque suavia et eos quodam modo reddit de impunitate ac longa vita securos, postmodum praemio sui ducatus accepto, id est peccatorum eis aere firmiter obligatis, ad insidiarum eos loca deducit, id est ad mortem, ubi daemonum hostiles hominibus insidiae praeparantur, et eos in hostium derelinquit insidiis et cum hostibus spolia partitur et praedam, quia ipsos suae fraudis ingeniis ad Tartara et [cum] daemonum potestatem deductos cum aliis Tartareis potestatibus statutis poenis affligit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:11)
danaum insidias bene qui suadet ut praecipitetur, non dicit 'donum Minervae', sed 'Danaum insidias' et 'suspecta dona'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 362)
et cum improvidi effuso cursu insidias circa ipsum iter locatas superassent, palatique passim vaga, ut fit pavore iniecto, raperent pecora, subito ex insidiis consurgitur, et adversi et undique hostes erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 560:1)
Ante hanc obsidionem civitatis Sagittae, tempore Rogationum instante, scilicet ante dies Pentecostes, iidem Turci in equitatu quatuor millium loricatorum [0675C] a Damasco egressi, et in regionem Tabariae profecti, hinc et hinc insidiis positis, trecentos viros in equis velocissimis praemiserunt, qui solito impetu et assultu viros a munitione abstraherent usquedum ad locum insidiarum perveniretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 106:1)
uno deinde intermisso die, cum omnibus copiis equitum levisque armaturae pugnaturus rex esset, nocte caetratos quos peltastas vocant loco opportuno inter bina castra in insidiis abdiderat praeceperatque Athenagorae et equitibus ut, si aperto proelio procederet res, uterentur fortuna, si minus, cedendo sensim ad insidiarum locum hostem pertraherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 403:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION