라틴어 문장 검색

praedam ornamentaque urbis ipsi avexerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 515:2)
signa, tabulae priscae artis ornamentaque eius generis plura quam pro urbis magnitudine aut opibus ceteris inventa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 195:1)
eodem anno legati ab rege Attalo coronam auream ducentum quadraginta sex pondo in Capitolio posuerunt gratiasque senatui egere, quod Antiochus legatorum Romanorum auctoritate motus finibus Attali exercitum deduxisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 352:1)
ludis vero dimissis cursu prope omnes tendere ad imperatorem Romanum, ut ruente turba in unum adire, contingere dextram cupientium, coronas lemniscosque iacientium haud procul periculo fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 405:1)
iam nimis multos audio Corinthi et Athenarum ornamenta laudantes mirantesque et antefixa fictilia deorum Romanorum ridentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 38:2)
at hercule universis dolor et indignatio est, cum sociorum Latini nominis uxoribus vident ea concessa ornamenta quae sibi adempta sint, cum insignes eas esse auro et purpura, cum illas vehi per urbem, se pedibus sequi, tamquam in illarum civitatibus, non in sua, imperium sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 93:2)
sub corona veniere omnes, ne saepius pacem sollicitarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 194:4)
ubi satis omnia inspexit, corona oppugnandum ratus omnibus copiis - erant autem Romanorum sociorumque, simul peditum equitumque, simul terrestrium ac navalium copiarum, ad quinquaginta milia hominum - urbem cinxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 451:1)
tertio die coronae aureae, dona civitatium, tralatae centum quattuordecim;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 593:1)
ibi comprensi a magistratibus sub corona venierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 438:2)
centum pondo coronam auream posuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 408:1)
inde nocte motis signis prima luce corona moenia est aggressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 47:2)
cum ad moenia castra posuisset, non corona, sicut Lamiam, sed operibus oppugnare urbem est adortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 53:2)
tulit et suppellectilem regiam argenteam ac vestem magnificam, coronas aureas, dona sociarum civitatium, quadraginta quinque, spolia omnis generis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 532:1)
in eo triumpho undequinquaginta coronae aureae translatae sunt, pecunia nequaquam pro specie regii triumphi, tetrachma Attica triginta quattuor milia ducenta, cistophori centum triginta duo milia trecenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 699:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION