라틴어 문장 검색

eo magis hostis instare nec iam pro castris tantum suis explicare aciem sed procedere in medium campi et vallo prope hostium signa inferendo superbam fiduciam virium ostentare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 241:1)
versus itaque in victorem terror et novo hoste et supina valle Romanam inclinavit aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 254:2)
neminem vestrum illa nisi victorem receptura sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 257:4)
Camillus castris ante portas positis, eademne forma pacis quae in agris ostentaretur etiam intra moenia esset scire cupiens, ingressus urbem ubi patentes ianuas et tabernis apertis proposita omnia in medio vidit intentosque opifices suo quemque operi et ludos litterarum strepere discentium vocibus ac repletas semitas inter volgus aliud puerorum et mulierum huc atque illuc euntium, qua quemque suorum usuum causae ferrent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 270:1)
namque Gallorum, sensum omnem talis damni exsuperans, velut nova rursus exoriente acie integrum militem adversus victorem hostem ciebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 240:1)
postquam spoliare corpus caesi hostis tribunus coepit, nec Galli se statione tenuerunt et Romanorum cursus ad victorem etiam ocior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 268:1)
ostentansque insignem spoliis tribunum, hunc imitare, miles aiebat, et circa iacentem ducem sterne Gallorum catervas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 269:3)
inde victor exercitus Satricum contra Antiates ductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 5:1)
et cum consules tumultu repentino coacti senatum vocarent, introeuntibus in curiam patribus laceratum iuvenis tergum, procumbentes ad singulorum pedes, ostentabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 397:1)
si se simul cum gloria rei gestae exstinxisset, victorem velut in capto exercitu dominantem, quidquid licuerit in magistro equitum, in militibus ausurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 436:4)
Papirium tamquam ex hostium ducibus, sic ex Romano imperatore victoria et triumphum petere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 471:1)
vive, Q. Fabi, felicior hoc consensu civitatis ad tuendum te quam qua paulo ante exsultabas victoria;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 500:1)
proponere sibimet ipsi ante oculos iugum hostile et ludibria victoris et voltus superbos et per armatos inermium iter, inde foedi agminis miserabilem viam per sociorum urbes, reditum in patriam ad parentes, quo saepe ipsi maioresque eorum triumphantes venissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 67:2)
sed quid ego te appello, qui te captum victori cum qua potes fide restituis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 154:1)
victoremque cursu omnium aetatis suae fuisse ferunt, seu crurum vi seu exercitatione multa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 231:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION