라틴어 문장 검색

"si vobis vel parta, viri, victoria cordi est vel parienda dehinc, templum dea virgo sacratum obtineat vobis regnantibus, ecquis amicus hostibus hanc vestro sancte negat esse colendam imperio, cui semper adest, quod laudibus inplet?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 25)
omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis umoris guttas mater cum terra recepit, feta parit nitidas fruges arbustaque laeta et genus humanum, parit omnia saecla ferarum, pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:2)
me autem eum et offendes erga te et audies quasi mihi si quae parta erunt non modo te praesente sed per te parta sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 10 12:3)
Femina uirgo parit mundi deuota parentem, Porta Maria Dei, femina uirgo parit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:1)
"diva, Gigantei fudit quam tempore belli armatus partus vertice dividuo, quam neque Deliacis peperit Latona sub antris, fixura errantem Cyclada pignoribus, nec quae Cadmeis pariens Alciden in oris suspendit triplici nocte puerperium, nec cuius pluvio turris madefacta metallo est, cum matrem impleret filius aurigena:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti Avito Augusto 2)
Cumque aliae matres naturales infantes pariant infirmos, quique seipsos attollere et iuvare nequeant, illa contra adolescentes proceros pariat, qui non multo postquam in lucem prodierint cum regibus potentibus praeliari possint.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:21)
postquam eam puellam a me accepit, ilico eandem puellam peperit quam a me acceperat, sine obstetricis opera et sine doloribus, item ut aliae pariunt, quae malum quaerunt sibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 212)
Ea vi sua verba parient, quae semper satis ornata mihi quidem videri solent, si eius modi sunt, ut ea res ipsa peperisse videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 146:1)
"Itaque si crederem satis certam esse possessionem terrarum, quas tanta velocitate domuimus, ego vero, milites, ad penates meos, ad parentem sororesque et ceteros cives vel retinentibus vobis erumperem, ut ibi potissimum parta vobiscum laude et gloria fruerer, ubi nos uberrima victoriae praemia expectant, liberum, coniugum parentumque laetitia, pax, quies, rerum per virtutem partarum secura possessio."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION