라틴어 문장 검색

Peculiarem quidem in modum de Dei creatione atque de pauperrimis desertissimisque sollicitus fuit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 15:5)
In eo animadvertitur quatenus sint indissolubiles de natura, iustitia erga pauperes, sociali studio ac pace interiore sollicitudines.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 15:8)
Speciales merentur grates illi qui cum vigore certant ut gravia solvantur consectaria degradationis ambitus apud pauperrimos mundi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 19:5)
intima inter pauperes et orbis fragilitatem necessitudo;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 22:4)
Ad aëris contaminationes expositio multum multisque modis, peculiarem in modum valetudinem pauperrimorum afficit, atque innumerorum hominum immaturum comportat interitum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 30:2)
Multi pauperes in locis vivunt peculiariter eventibus tactis qui cum calefactione iunguntur atque eorum alimenta acriter e copiis pendent naturae atque sic dictis elementis oecosystematis veluti agricultura, piscium captura atque abundantia silvarum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 36:3)
Exempli gratia, mutationes climatis animalium satorumque inducunt migrationes quae non semper se aptare possunt et hoc vicissim facultates afficit productionis pauperrimorum qui se sentiunt etiam obligatos ad migrandum, nescientes futurum vitae suae suorumque filiorum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 36:5)
29. Quaestio pergravis est, quae ad aquae qualitatem attinet, pauperibus tribuendae, quae cotidie multorum interitum comparat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 41:1)
Inter pauperes crebri sunt morbi, qui cum aqua coniunguntur, illis additis qui microorganismis et chimicis rebus inducuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 41:2)
Mundus hic grave debitum sociale in pauperes habet, qui ad potabilem aquam accedere non possunt, quia hoc ius detrahitur vitae, quod eorum inalienabili dignitati haeret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 42:3)
Hoc debitum ex parte maioribus oeconomicis subsidiis persolvitur, ut aqua munda et purificationis apparatus pauperioribus gentibus praebeantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 42:4)
“Cum communis ordinariae vitae experientia, tum scientifica inquisitio planum faciunt graviores effectus omnium ambitus aggressionum pauperiores gentes afficere”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 63:3)
aquae pollutio praesertim pauperiores contingit, qui aquam in lagoenis servatam emere non possunt;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 63:5)
atque maris aucta aqua peculiarem in modum gentes maritimas afficit pauperes factas, quibus facultas non est alio eundi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 63:6)
Hodiernarum inaequalitatum affectio manifestatur in immaturo quoque interitu multorum pauperum, in contentionibus quae deficientibus opibus excitantur nec non in compluribus aliis difficultatibus quae non satis in mundi rebus agendis reperiuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 63:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION