라틴어 문장 검색

dicam auctionis causam, ut damno gaudeant;
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 334)
[ipse egomet quam ob rem auctionem praedicem] damna evenerunt maxuma misero mihi, ita me mancupia miserum adfecerunt male, potationes plurumae demortuae, quot adeo cenae, quas deflevi, mortuae, quot potiones mulsi, quae autem prandia, quae inter continuom perdidi triennium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 336)
nam postquam hic eius rem confregit filius videtque ipse ad paupertatem protractum esse se suamque filiam esse adultam virginem, simul eius matrem suamque uxorem mortuam, quoniam hinc iturust ipsus in Seleuciam, mihi conmendavit virginem gnatam suam et rem suam omnem et illum corruptum filium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2110)
quod si exquiratur usque ab stirpe auctoritas, unde quidquid auditum dicant, nisi id appareat, famigeratori res sit cum damno et malo, hoc ita si fiat, publico fiat bono, pauci sint faxim qui sciant quod nesciunt, occlusioremque habeant stultiloquentiam.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2229)
ne penetrarem me usquam ubi esset damni conciliabulum neu noctu irem obambulatum neu suom adimerem alteri neu tibi aegritudinem, pater, parerem, parsi sedulo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 232)
Neque enim illi damno umquam esse patiar Stas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4288)
nisi etiam laborem ad damnum apponam epithecam insuper.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 322)
] meretricem sentis similem esse condecet, quemquem hominem attigerit, profecto ei aut malum aut damnum dare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 119)
quid maceria illa ait, in horto quae est, quae in noctes singulas latere fit minor, qua istoc ad vos damni permensust viam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 291)
Stratophanes Ego minam auri fero supplicium damnis ad amicam meam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 11)
Stultus atque insanus damnis certant:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 1124)
Cumque timenda timet, mens somniat ipsa timores, Saepe novos fingitque metus, damnique timore Damna luit, damnique malum formidine pensat:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:8)
Si quis tamen livoris rubiginem, invidiae tineam a mentis thesauro velit proscribere, in alieno dolore suum dolorem inveniat condolendo, alienum gaudium suum faciat congaudendo, in alienis opibus suas penset divitias, in aliena paupertate suam lugeat paupertatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 60:1)
Laudatur enim non paupertas, sed ille, quem paupertas non summittit nec incurvat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 11:2)
Optimus pecuniae modus est, qui nec in paupertatem cadit, nec procul a paupertate discedit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 80:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION