라틴어 문장 검색

credebaturque haud perinde exitium Antistio quam imperatori gloriam quaeri, ut condemnatum a senatu intercessione tribunicia morti eximeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 48장4)
his atque talibus recitatis et offensione manifesta, non ideo aut consules mutavere relationem aut Thrasea decessit sententia ceterive quae probaverant deseruere, pars, ne principem obiecisse invidiae viderentur, plures numero tuti, Thrasea sueta firmitudine animi et ne gloria intercideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 49장7)
nec me in paupertatem ipse detrudam, sed traditis quorum fulgore praestringor, quod temporis hortorum aut villarum curae seponitur in animum revocabo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 54장6)
hoc quoque in tuam gloriam cedet, eos ad summa vexisse qui et modica tolerarent.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 54장9)
quod si maxime continentia tua laudetur, non tamen sapienti viro decorum fuerit unde amico infamiam paret inde gloriam sibi recipere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 56장4)
vestra quidem vis et gloria integro est, addita modestiae fama quae neque summis mortalium spernenda est et a dis aestimatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 2장9)
dilata prorsus arma ut Vologeses cum alio quam cum Corbulone certaret, Corbulo meritae tot per annos gloriae non ultra periculum faceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 6장6)
sed neque Corbulo aemuli patiens, et Paetus, cui satis ad gloriam erat si proximus haberetur, despiciebat gesta, nihil caedis aut praedae, usurpatas nomine tenus urbium expugnationes dictitans:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 6장10)
simul suas legiones adire, hortari, priorum admonere, novam gloriam ostendere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장6)
decesserat certamen virtutis et ambitio gloriae, felicium hominum adfectus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 16장7)
unde gloria egregiis viris et pericula gliscebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 23장10)
tempus propinquum, locus in quo nuper obsessae cum Paeto legiones erant barbaris delectus est ob memoriam laetioris ibi rei, Corbuloni non vitatus ut dissimilitudo fortunae gloriam augeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 28장4)
Addidit gloriae Corbulo comitatem epulasque;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 30장1)
plusque infamiae id incendium habuit quia praediis Tigellini Aemilianis proruperat videbaturque Nero condendae urbis novae et cognomento suo appellandae gloriam quaerere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 40장5)
tum Seneca gloriae eius non adversus, simul amore, ne sibi unice dilectam ad iniurias relinqueret, 'vitae' inquit 'delenimenta monstraveram tibi, tu mortis decus mavis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION