라틴어 문장 검색

Narrabat autem uisiones suas etiam regi Aldfrido, uiro undecumque doctissimo;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 4:14)
Narrabat autem hoc modo, quod uiderat:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII.16)
Hanc historiam, sicut a uenerabili antistite Pecthelmo didici, simpliciter ob salutem legentium siue audientium narrandam esse putaui.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 2:11)
Percussus enim langore, atque ad extrema perductus, uocauit fratres, et multum merens ac damnato similis coepit narrare, quia uideret inferos apertos, et Satanan demersum in profundis tartari, Caiphanque cum ceteris, qui occiderunt Dominum, iuxta eum flammis ultricibus contraditum:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV. 1:2)
Quod ubi patrisuo narrauit, iam enim mater obierat, libenter eius uotis ac desideriis caelestibus adnuit, eumque coeptis insistere salutaribus iussit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 1:10)
Tunc me discedens devotum femina dixit Et pudet et narrat scire nefanda meam.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 521)
mea gaudia narret, dicetur si quis non habuisse sua.
(티불루스, Elegiae, 3권, Sulpiciae Elegidia4)
et ne omnia generatim sacra omnesque percenseam deos, in Iovis epulo num alibi quam in Capitolio pulvinar suscipi potest?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 551:1)
non dubito, praeter satietatem tot iam libris adsidua bella cum Volscis gesta legentibus illud quoque succursurum, quod mihi percensenti propiores temporibus harum rerum auctores miraculo fuit, unde totiens victis Volscis et Aequis suffecerint milites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 123:1)
ut in Calenum venit, et ipse cernit recentia cladis vestigia et Caleni narrant tantum iam praedae hostes trahere ut vix explicare agmen possint:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 266:1)
BELLI PUNICI secundi ortum narrat et Hannibalis, ducis Poenorum, contra foedus per Hiberum flumen transitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXI Periocha1)
itaque succumbam oneri neque adgrediar narrare quae edissertando minora vero faciam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 652:2)
vix credibilia enim legatos Hannibalis narrare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 75:1)
expertique quam vana aut levi aura mobile volgus esset, militem ex eo numero qui in Leontinis circumsessi erant, subornant, ut Syracusas perferret nuntium convenientem eis quae ad false nuntiata erant, auctoremque se exhibendo ac velut visa quae dubia erant narrando concitaret iras hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 408:1)
ne tu perditas res Campanorum narras, ubi summus honos ad filium meum perveniet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 89:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION