라틴어 문장 검색

Quemadmodum qui iaculari discit, destinatum locum captat et manum format ad derigenda quae mittet, eum hanc vim ex disciplina et exercitatione percepit, quocumque vult illa utitur, didicit enim non hoc aut illud ferire, sed quodcumque voluerit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 2:3)
nam hic quoque doctus quidem est facere quae debet, sed haec non satis perspicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 32:3)
Nam qui didicit et facienda ac vitanda percepit, nondum sapiens est, nisi in ea, quae didicit, animus eius transfiguratus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 48:2)
Habitus porro animi non erit in optimo, nisi totius vitae leges perceperit et quid de quoque iudicandum sit, , nisi res ad verum redegerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 57:3)
Hoc, ut memoria teneamus amissa nec cum ipsis fructum excidere patiamur, quem ex illis percepimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 11:2)
" Sed plerique non computant, quanta perceperint, quantum gavisi sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 4:1)
Ingrati adversus percepta spe futuri sumus, quasi non quod futurum est, si modo successerit nobis, cito in praeterita transiturum sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 5:1)
numquid stultum sit ac supervacuum ultra extremum diem curas, transmittere, an cadant bona nostra nobiscum nihilque sit eius, qui nullus est, an ex eo, quod, cum erit, sensuri non sumus, antequam sit, aliquis fructus percipi aut peti possit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 4:4)
Postea docebis inplicta solvere, ambigua distinguere, obscura perspicere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 18:7)
Sed si, quemadmodum visus oculorum quibusdam medicamentis acui solet et repurgari, sic nos aciem animi liberare inpedimentis voluerimus, poterimus perspicere virtutem etiam obrutam corpore, etiam paupertate opposita, etiam humilitate et infamia obiacentibus, Cernemus, inquam, pulchritudinem illam quamvis sordido obtectam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 6:3)
Rursus aeque malitiam et aerumnosi animi veternum perspiciemus, quamvis multus circa divitiarum radiantium splendor inpediat et intuentem hinc honorum, illinc magnarum potestatium falsa lux verberet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 7:1)
Laetitiam parati patrimonii, ut ex tanto calamitatium stupore, nullam percepi nisi quod isti daturus omnia eram, illi negaturus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 11:12)
is fructus percipiet qui praesens est.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 4:14)
date miseris quod unum percipere gaudium possunt:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 23:10)
Nunc est virtus dare beneficia non utique reditura, quorum a viro egregio statim fructus perceptus est.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION