라틴어 문장 검색

Quia ergo inpossibile est in sensum hominis non inruere notum medullarum calorem, ille laudatur, ille praedicatur beatus, qui, statim ut coeperit cogitare, interfecit cogitatus et elidit eos ad petram:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:25)
In huius sensus congruit voluntatem etiam illud, quod animalia, quae a Noe bina in arcam inducuntur, immunda sunt - inpar numerus est mundus - quod Moyses et Iesus Nave nudis in sanctam terram pedibus iubentur incedere, et discipuli sine calciamentorum onere et vinculis pellium ad praedicationem evangelii destinantur;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:36)
"omnia munda mundis et nihil reiciendum sit, quod cum gratiarum actione percipitur,"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:38)
"Pascite eum, qui in vobis est, gregem domini providentes non coacto, sed spontanee secundum Deum, neque turpilucri gratia, sed voluntarie, neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregi et ex animo, ut, cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis inmarcescibilem gloriae coronam."
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:28)
"Pinguis venter non gignit sensum tenuem."
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:14)
Quis ante miserior homine, qui aeterno mortis terrore prostratus vivendi sensum ad hoc tantum acceperat, ut periret?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:2)
Cavendum in primis, ne oderit studia, ne amaritudo eorum percepta in infantia ultra rudes annos transeat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:12)
Audio religiosam habere te matrem, multorum annorum viduam, quae aluit, quae erudivit infantem et post studia Galliarum, quae vel florentissima sunt, misit Romam non parcens sumptibus et absentiam filii spe sustinens futurorum, ut ubertatem Gallici nitoremque sermonis gravitas Romana condiret nec calcaribus in te sed frenis uteretur, quod et in disertissimis viris Graeciae legimus, qui Asianum tumorem Attico siccabat sale et luxuriantes flagellis vineas falcibus reprimebant, ut eloquentiae toreularia non verborum pampinis, sed sensuum quasi uvarum expressionibus redundarent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:1)
Viderint, quid alii sentiant - unusquisque enim suo sensu ducitur - mihi oppidum carcer est et solitudo paradisus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 8:1)
Numquam de manu et oculis tuis recedat liber, psalterium discatur ad verbum, oratio sine intermissione, vigil sensus nec vanis cogitationibus patens.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:2)
"quae exsuperat omnem sensum,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 14:12)
Evangelii intellegat maiestatem, ad cuius fulgura omnis mortalium hebebatur sensus?
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 1:5)
rarus enim ferme sensus communis in illa fortuna, sed te censeri laude tuorum, Pontice, noluerim sic ut nihil ipse futurae laudis agas.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII35)
Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt funera natorum, rogus aspiciendus amatae coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X101)
haec nostri pars optima sensus.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV50)

SEARCH

MENU NAVIGATION