라틴어 문장 검색

exim iurgia turbidos armarunt animos, et male pertinax vincendi studium subiacuit casibus asperis.
(프루덴티우스, 머리말, 머리말9)
sed postquam acrius Pater instat, fecit animi ut incertus foret Pudorine anne amori obsequeretur magis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 272)
Ipsum gestio Dari mihi in conspectum, nunc sua culpa ut sciat Lenem patrem illum factum me esse acerrimum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 179)
prima coitio est acerrima.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 277)
Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti, nunc Amyci casum gemit et crudelia secum fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 16:8)
conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni aut metus acer erat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:17)
Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbra, quo primum iactati undis et turbine Poeni effodere loco signum, quod regia Iuno monstrarat, caput acris equi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 28:1)
Tum Danai gemitu atque ereptae virginis ira undique collecti invadunt, acerrimus Aiax, et gemini Atridae, Dolopumque exercitus omnis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 17:6)
Terra procul vastis colitur Mavortia campis, Thraces arant, acri quondam regnata Lycurgo, hospitium antiquum Troiae sociique Penates, dum Fortuna fuit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 2:1)
Praecipites metus acer agit quocumque rudentis excutere, et ventis intendere vela secundis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 28:4)
At puer Ascanius mediis in vallibus acri gaudet equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos, spumantemque dari pecora inter inertia votis optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 6:16)
Velocem Mnestheus agit acri remige Pristim, mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 6:2)
At laetus Mnestheus successuque acrior ipso agmine remorum celeri ventisque vocatis prona petit maria et pelago decurrit aperto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 9:19)
victori chlamydem auratam, quam plurima circum purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit, intextusque puer frondosa regius Ida veloces iaculo cervos cursuque fatigat, acer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida sublimem pedibus rapuit Iovis armiger uncis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 11:3)
" Sic deinde locutus in medium geminos immani pondere caestus proiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus ferre manum, duroque intendere brachia tergo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 16:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION