라틴어 문장 검색

' Et Catulus 'quid, quod dixisti,' inquit 'Crasse, si [hic] hodie apud te maneremus, te morem nobis esse gesturum, nihilne ad fidem tuam putas pertinere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 367:3)
Etenim videmus ex eodem quasi ludo [summorum in suo cuiusque genere artificum et magistrorum] exisse discipulos dissimilis inter se ac tamen laudandos, cum ad cuiusque naturam institutio doctoris accommodaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 35:2)
Namque, ut ante dixi, veteres illi usque ad Socratem omnem omnium rerum, quae ad mores hominum, quae ad vitam, quae ad virtutem, quae ad rem publicam pertinebant, cognitionem et scientiam cum dicendi ratione iungebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 72:1)
illa vis autem eloquentiae tanta est, ut omnium rerum, virtutum, officiorum omnisque naturae, quae mores hominum, quae animos, quae vitam continet, originem, vim mutationesque teneat, eadem mores, leges, iura describat, rem publicam regat, omniaque, ad quamcumque rem pertineant, ornate copioseque dicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 76:1)
Explicatis igitur his generibus ac modis disceptationum omnium nihil sane ad rem pertinet, si qua in re discrepavit ab Antoni divisione nostra partitio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 119:1)
dum modo illa ad hanc civilem scientiam, quo pertinent et quam intuentur, transferamus, neque, ut ante dixi, omnem teramus in his discendis rebus aetatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 123:2)
Quam ob rem, nisi forte es iam defessus et si tibi non graves sumus, refer ad illa te, quae ad ipsius orationis laudem splendoremque pertinent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 147:6)
Exposui fere, ut potui, quae maxime ad ornatum orationis pertinere arbitrabar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 199:1)
in definita autem adhibenda sunt illa etiam quae ad motus animorum pertinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 2:4)
Quoniam fides est firma opinio, motus autem animi incitatio aut ad voluptatem aut ad molestiam aut ad cupiditatem aut ad metum - tot sunt enim motus genera, partes plures generum singulorum - omnem conlocationem ad finem accommodo quaestionis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 2:7)
P. Vt rationem conlocandi ad finem cuiusque accommodem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 1:4)
C. Nempe ea sequuntur, quae ad faciendam fidem pertinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 3:1)
C. Quoniam unde inveniuntur quae ad fidem pertinent habeo, quem ad modum in dicendo singula tractentur exspecto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 13장 1:1)
In iudiciis accusatori fere quae ad iracundiam, reo plerumque quae ad misericordiam pertinent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 2:4)
cuius alterum est praecipiendi genus, quod ad rationem offici pertinet, ut quem ad modum sint colendi parentes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 19장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION