라틴어 문장 검색

"quid attinet tot ora navium gravi rostrata duci pondere contra latrones atque servilem manum hoc, hoc tribuno militum?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 45)
quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri furtim defossa timidum deponere terra?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.24)
denique, quatenus excidi penitus vitium irae, cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:1)
quia scilicet illis maiorem natura modum dedit, his breve pondus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate25)
videlicet, ut corpora infantium nec casus, quo in terram totiens deferuntur, tam graviter adfligit nec illa per manus et genua reptatio nec post breve tempus continui lusus et totius diei discursus, quia pondus illis abest nec sese ipsi gravant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 411:2)
quam mereri debemus ante omnia quidem vita, sed et ipso genere orationis, quod quo fuerit gravius ac sanctius, hoc plus habeat necesse est in adfirmando ponderis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 214:2)
quae autem enumeranda videntur, cum pondere aliquo dicenda sunt et aptis excitanda sententiis et figuris utique varianda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 20:3)
magis enim decet eos, in quibus est auctoritas, ut rei pondus etiam persona confirmet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 191:1)
namque ut in armorum certamine adversos ictus et rectas ac simplices manus cum videre, tum etiam cavere ac propulsare facile est, aversae tectaeque minus sunt observabiles, et aliud ostendisse quam petas artis est, sic oratio, quae astu caret, pondere modo et impulsu proeliatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 21:1)
delectatus est his etiam M. Tullius, verum et modum adhibuit non ingratae, nisi copia redundet, voluptati et alioqui sententiarum pondere implevit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 228:3)
sunt qui neglecto rerum pondere et viribus , si vel inania verba in hos modos depravarunt, summos se iudicent artifices ideoque non desinant eas nectere, quas sine substantia sectari tam est ridiculum quam quaerere habitum gestumque sine corpore.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 254:1)
nam et illud, ubi opus est velocitate, tardum et segne, et hoc, ubi pondus exigitur, praeceps ac resultans merito damnetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 340:3)
nec vero litteris syllabisque natura mutatur, sed refert, quae cum quaque optime . plurimum igitur auctoritatis, ut dixi, et ponderis habent longae, celeritatis breves;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 348:1)
nam id cum miseri, tum minimis occupati est, neque enim, qui se totum hac cura consumpserit, potioribus vacabit, si quidem relicto rerum pondere ac nitore contempto , ut ait Lucilius, struet et vermiculate inter se lexis committet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 369:2)
tragoediae scriptores veterum Accius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 98:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION