라틴어 문장 검색

et iam ardua ducere nubes incipit et longo Scyros discedere ponto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권9)
"hunc Galatea vigens ausa est incessere bello - me quoque - perque novem timuit Pamphylia messes Pannoniusque ferox arcuque horrenda fugaci Armenia et patiens Latii iam pontis Araxes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici47)
illa cadentem detinet exactamque negat dimittere lucem, cum iam fessa dies et in aequora montis opaci umbra cadit vitreoque natant praetoria ponto, haec pelagi clamore fremunt, haec tecta sonoros ignorant fluctus terraeque silentia malunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis21)
una tamen cunctis, procul eminet una diaetis, quae tibi Parthenopen derecto limite ponti ingerit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis34)
Quid nunc ruris opes pontoque novalia dicam iniecta et madidas Baccheo nectare rupes?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis41)
Di, quibus audaces amor est servare carinas saevaque ventosi mulcere pericula ponti, sternite molle fretum placidumque advertite votis concilium, et lenis non obstrepat unda precanti:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri1)
"vobis pontusque polusque luceat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri3)
"Iliacae longe nimbosa sororis astra fugate, precor, totoque excludite caelo, vos quoque caeruleum ponti."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri4)
"Nereides, agmen, quis honor et regni cessit fortuna secundi - dicere quae magni fas sit mihi sidera ponti - , surgite de vitreis spumosae Doridos antris Baianosque sinus et feta tepentibus undis litora tranquillo certatim ambite natatu."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri5)
vocat ipse ratem nautasque morantes increpat, ecce meum timido iam frigore pectus labitur et nequeo, quamvis monet ominis horror, claudere suspensos oculorum in margine fletus, iamque ratem terris divisit fune soluto navita et angustum deiecit in aequora pontem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri17)
usque adeone parum lentas transire paludes stagnaque et angustos summittere pontibus amnes?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri21)
Ite, comae, facilemque precor transcurrite pontum, ite coronato recubantes molliter auro;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 1)
hae possent et Athon cavare dextrae et maestum pelagus gementis Helles intercludere ponte non natanti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana14)
At flavum caput umidumque late crinem mollibus impeditus ulvis Vulturnus levat ora maximoque pontis Caesarei reclinus arcu raucis talia faucibus redundat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana17)
"camporum bone conditor meorum, qui me vallibus aviis refusum et ripas habitare nescientem recti legibus alvei ligasti, et nunc ille ego turbidus minaxque, vix passus dubias prius carinas, iam pontem fero perviusque caleor;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana18)

SEARCH

MENU NAVIGATION