라틴어 문장 검색

Aliud enim mihi quoddam orationis genus esse videtur eorum hominum, de quibus paulo ante dixisti, quamvis illi ornate et graviter aut de natura rerum aut de humanis rebus loquantur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 81:3)
Fufius autem, simul atque aedificari coeptum est in quadam parte urbis, quae modo ex illis aedibus conspici posset, egit statim cum Buculeio, quod, cuicumque particulae caeli officeretur, quamvis esset procul, mutari lumina putabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 179:3)
Quod si tu tunc, Crasse, dixisses, qui subsidium oratori ex illis disputationibus, quibus philosophi utuntur, ad dicendi copiam petendum esse paulo ante dicebas, et, si tibi pro P. Rutilio non philosophorum more, sed tuo licuisset dicere, quamvis scelerati illi fuissent, sicuti fuerunt pestiferi cives supplicioque digni, tamen omnem eorum importunitatem ex intimis mentibus evellisset vis orationis tuae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 230:1)
"sed" inquit "ut, si mihi calceos Sicyonios attulisses, non uterer, quamvis essent habiles atque apti ad pedem, quia non essent viriles," sic illam orationem disertam sibi et oratoriam videri, fortem et virilem non videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 231:3)
is autem concludatur in ea, quae sunt in usu civitatum vulgari ac forensi, remotisque ceteris studiis, quamvis ea sint ampla atque praeclara, in hoc uno opere, ut ita dicam, noctes et dies urgeatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 260:2)
nunc hoc propono, quod mihi persuasi, quamvis ars non sit, tamen nihil esse perfecto oratore praeclarius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 33:3)
' 'Quia nolo,' inquit, 'omnia, quae cadunt aliquando in oratorem, quamvis exigua sint, ea sic tractare, quasi nihil possit dici sine praeceptis suis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 47:3)
nam esse quamvis facetum atque salsum non nimis est per se ipsum invidendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 228:2)
Ergo haec, quae cadere possunt in quos nolis, quamvis sint bella, sunt tamen ipso genere scurrilia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 245:11)
at Q. Velocius puer addidicerat, sed quod erat aptus ad illud totumque cognorat, fuit, ut est apud Lucilium, quamvis bonus ipse Samnis in ludo ac rudibus cuivis satis asper;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 86:4)
quo hoc minus in oratione miremur in qua vel ex poetis vel oratoribus possumus iudicare concinnam, distinctam, ornatam, festivam, sine intermissione, sine reprehensione, sine varietate, quamvis claris sit coloribus picta vel poesis vel oratio, non posse in delectatione esse diuturna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 100:2)
Qua re "bene et praeclare" quamvis nobis saepe dicatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 101:1)
quae quamvis contemnatur ab eis, necesse est tamen aliquem cumulum illorum artibus adferre videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 143:3)
quamvis sphaeram in scaenam, ut dicitur, attulerit Ennius, tamen in sphaera fornicis similitudo inesse non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 162:3)
quamvis sit simile, tamen est in utroque deformis cogitatio similitudinis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 164:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION