라틴어 문장 검색

iubente rege sagmina, inquit, te, rex, posco.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 246:4)
si ego iniuste impieque illos homines illasque res dedier mihi exposco, tum patriae compotem me numquam siris esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 340:2)
si non deduntur quos exposcit diebus tribus et triginta - tot enim sollemnes sunt - peractis bellum ita indicit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 342:1)
universi deinde processere - quidquid erat patrum, reos diceres - precibus plebem exposcentes unum sibi civem, unum senatorem, si innocentem absolvere nollent, pro nocente donarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 385:1)
poscunt pugnam, postulant ut signum detur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 498:3)
miles aegre teneri, clamare, et poscere ut perculsis instare liceat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 703:3)
cetera poscere Romae agrum malle quam alibi accipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 8:3)
adfecti plerique principum, patrum maior pars, militaris fere aetas omnis, ut non modo ad expeditiones, quas in tanto tumultu res poscebat, sed vix ad quietas stationes viribus sufficerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 71:3)
iussi cum coniugibus ac liberis supplicatum ire exposcere deum, ad id quod sua quemque mala cogebant auctoritate publica evocati omnia delubra implent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 80:3)
stratae passim matres crinibus templa verrentes veniam irarum caelestium finemque pesti exposcunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 81:1)
periculum ipsum discrimenque ac sociales deos fidemque foederum id poscere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 198:1)
perculsa erat plebes consulem habitura iratum, potentem favore patrum, virtute sua, tribus liberis, quorum nemo Caesoni cedebat magnitudine animi, consilium et modum adhibendo ubi res posceret priores erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 210:1)
in utroque agmine quas tempus ipsum poscebat adhortationes erant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 296:2)
et L. Minucius praefectus annonae seu refectus seu, quoad res posceret, in incertum creatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 146:1)
faliscus, procul ab domo militiam aegre patiens satisque fidens sibi, poscere pugnam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 194:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION