라틴어 문장 검색

non meo vitio fit hoc quidem tempore (ante enim est peccatum) ut me ista epistula nihil consoletur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 16 2:1)
sed in tantis nostris peccatis tantisque nostrorum iniuriis nihil est quod aut facere dignum nobis aut simulare possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 21 7:2)
equidem in meo tanto peccato nihil ne cogitatione quidem adsequi possum quod mihi tolerabile possit esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 23 4:9)
Bruti deinde ita multa peccata ut quodam modo victoria excideret e manibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 10 2:4)
in quo peccatum videbatur esse, si modo erat, fratris tui et Tulli.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 20 13:2)
tu, si me diligis, fruere isto otio tibique persuade praeter culpam ac peccatum, qua semper caruisti et carebis, homini accidere nihil posse quod sit inhonorabile aut pertimescendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 21 8:1)
peccatum est nullum, nisi quod non una animam cum ornamentis amisimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 4 8:8)
quod quoniam peccatum meum esse confiteor, est sapientiae atque humanitatis tuae curare et perficere ut hoc minus sapienter a me provisum diligentia tua corrigatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 3:1)
in quibus non modo tamen nullius inest peccati infamia sed omnis dolor est quod optime factis poena maxima est constituta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 10:6)
nullum est meum peccatum nisi quod iis credidi, a quibus nefas putaram esse me decipi aut etiam quibus ne id expedire quidem arbitrabar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 1:2)
Placet Stoicis omnia peccata esse paria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 179:2)
tametsi te dicere atque enumerare causas omnis oportebat, et id erat certi accusatoris officium qui tanti sceleris argueret explicare omnia vitia ac peccata fili quibus incensus parens potuerit animum inducere ut naturam ipsam vinceret, ut amorem illum penitus insitum eiceret ex animo, ut denique patrem esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 19장 1:6)
quae sine magnis huiusce peccatis accidere potuisse non arbitror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 19장 1:8)
quod in minimis noxiis et in his levioribus peccatis quae magis crebra et iam prope cotidiana sunt vel maxime et primum quaeritur, quae causa malefici fuerit, id Erucius in parricidio quaeri non putat oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 3:1)
atque ea sunt animadvertenda peccata maxime quae difficillime praecaventur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION