라틴어 문장 검색

vis tu homines urbemque feris praeponere silvis?
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장57)
Escae eius secundum Ambacum electae sunt:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 4:11)
verum quia nunc non est praepositum de ieiuniis disputare et universa exsequi sui est tituli et voluminis, haec sufficiant pauca de plurimis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:2)
"Multi vocati, pauci autem electi."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 17:8)
Itaque obtestor te coram Deo et Christo Iesu et electis angelis eius, ne vasa templi, quae solis sacerdotibus videre concessum est, facile in publicum proferas, ne sacrarium Dei quisquam profanus inspiciat.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 17:9)
"Maria bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:28)
"una est matri suae, electa genetrici suae,"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:36)
"Divisi sunt per decurias atque centurias, ita ut novem hominibus decimus praesit et rursus decem praepositos sub se centesimus habeat."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:78)
"Quae est ista prospiciens quasi diluculum, speciosa ut luna, electa ut sol?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:11)
Baias peterent, unguenta eligerent, divitias et viduitatem haberent, materias luxuriae et libertatis, domnae vocarentur et sanctae:
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 4:4)
gaudeat episcopus iudicio suo, cum tales Christo elegerit sacerdotes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:37)
Magister probae aetatis et vitae atque eruditionis est eligendus nec, puto, erubescit doetus vir id facere vel in propinqua vel in nobili virgine, quod Aristoteles fecit in Philippi filio, ut ipse libra-riorum vilitate initia ei traderet litterarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:14)
loquatur et ipsa electo caritatis iaculo vulnerata:
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 7:6)
Praeponatur ei probae fidei et morum ac pudicitiae virgo veterana, quae illam doceat et adsuescat exemplo ad orationem et psalmos nocte consurgere, mane hymnos canere, tertia, sexta, nona hora quasi bellatricem Christi stare in acie accensaque lucernula reddere sacrificium vespertinum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:15)
Quid matrem deserens eum eligis, qui suam forsitan sororem reliquit et matrem?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION