라틴어 문장 검색

ita haudquaquam pari certamine digressi, Hispani fere omnes incolumes, Romani aliquot suis amissis in castra contenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 209:1)
ipse, legione classica - ea legio tertia erat - cum tribunis militum Teanum Sidicinum praemissa, classe tradita P. Furio Philo collegae, paucos post dies Canusium magnis itineribus contendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 682:1)
die uno Suessulam a Calibus, cum Volturnus amnis traicientem moratus esset, contenderat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 167:2)
cum ceteri ex coniuratis ad exercitum obtinendum remansissent, Theodotus et Sosis regiis equis quanto maximo cursu poterant, ut ignaros omnium regios opprimerent, Syracusas contendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 268:1)
sunt qui in agro Beneventano prope Calorem fluvium contendant a castris cum lictoribus ac tribus servis lavandi causa progressum, cum forte inter salicta innata ripis laterent hostes, nudum atque inermem saxisque quae volvit amnis propugnantem interfectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 262:1)
igitur magna parte impedimentorum relicta in Bruttiis et omni graviore armatu, cum delectis peditum equitumque quam poterat aptissimus ad maturandum iter in Campaniam contendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 59:1)
in hoc tumultu Fulvius Flaccus porta Capena cum exercitu Romam ingressus, media urbe per Carinas Esquilias contendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 130:1)
namque per Samnium Apuliamque et Lucanos in Bruttium agrum ad fretum ac Regium eo cursu contendit ut prope repentino adventu incautos oppresserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 156:1)
nec ipsi tam inter se acriter contendebant quam studia excitaverant uterque sui corporis hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 674:3)
exercitu expedito, ita ut famam prope praeveniret, magnis itineribus ad Herdoneam contendit et, quo plus terroris hosti obiceret, acie instructa accessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 7:2)
eodem a Venusia consul Romanus exploratis itineribus contendit, et mille fere et quingentos passus castra ab hoste locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 609:1)
igitur Philippus ab Demetriade Scotussam, inde de tertia vigilia profectus, deiecto praesidio fusisque Aetolis qui saltum Thermopylarum insidebant, cum trepidos hostis Heracleam compulisset, ipse uno die Phocidis Elatiam milia amplius sexaginta contendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 89:1)
in quo reguli fratres de regno ferro contenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVIII Periocha10)
ea cum audisset Philippus, ne qui motus maior in finitimis gentibus populisque oreretur, magnis itineribus Apolloniam contendit, quo Sempronius se receperat, misso Laetorio legato cum parte copiarum et quindecim navibus in Aetoliam ad visendas res pacemque, si posset, turbandam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 165:1)
Hasdrubal Carthaginem contendit, ne quid per metum ex recenti clade mollius consuleretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 75:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION