라틴어 문장 검색

Quid disceditis ab ingentibus promissis et grandia locuti, effecturos vos, ut non magis auri fulgor quam gladii praestringat oculos meos, ut ingenti constantia et quod omnes optant et quod omnes timent calcem, ad grammaticorum elementa descenditis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 11:1)
Contemnamus omnia, quae adeo pretiosa non sunt, ut an sint omnino, dubium sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 28:4)
Potentius autem est ac pretiosius, quod facit, quod est deus, quam materia patiens dei.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 23:4)
Sed quemadmodum Neptuno plus debere se iudicat ex is, qui eadem tranquillitate usi sunt, qui plura et pretiosiora illo mari vexit, animosius a mercatore quam a vectore solvitur votum, et ex ipsis mercatoribus effusius gratus est, qui odores ac purpuras et auro pensanda portabat quam qui vilissima quaeque et saburrae loco futura congesserat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 5:3)
perit gratia et relatio gratiae, si timemus laborem, si quicquam pretiosius fide novimus, si non optima spectamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 13:3)
Beatum enim illud uno loco positum est, in ipsa mente, grande, stabile, tranquillum, quod sine scientia divinorum humanorumque non potest effici.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 29:4)
At quam grande praemium expectat, si occupationes nostras et mala tenacissima abrumpimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 16:7)
Navis bona dicitur non quae pretiosis coloribus picta est nec cui argenteum aut aureum rostrum est nec cuius tutela ebore caelata est nec quae fiscis atque opibus regiis pressa est, sed stabilis et firma et iuncturis aquam excludentibus spissa, ad ferendum incursum maris solida, gubernaculo parens, velox et non sentiens ventum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 13:2)
Ergo in homine quoque nihil ad rem pertinet, quantum aret, quantum faeneret, a quam multis salutetur, quam pretioso incumbat lecto, quam perlucido poculo bibat, sed quam bonus sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 15:1)
Iam cupis grande aliquid et par prioribus scribere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 7:3)
Est et horum, Lucili, quae appellamus media, grande discrimen.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 15:1)
Frangunt animum, qui numquam minus contrahendus est et in minuta ac spinosa cogendus, quam cum aliquid grande componitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 22:6)
Pauper sibi videtur ac sordidus, nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refugerunt, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis undique operosa et in picturae modum variata circumlitio praetexitur, nisi vitro absconditur camera, nisi Thasius lapis, quondam rarum in aliquo spectaculum templo, piscinas nostras circumdedit, in quas multa sudatione corpora exinanita demittimus, nisi aquam argentea epitonia fuderunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 6:2)
Qui sordido vehiculo erubescit, pretioso gloriabitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 4:6)
Chelidon, unus ex Cleopatrae mollibus, patrimonium grande possedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION