라틴어 문장 검색

corrupitque lacus infecit pabula tabo ordinem se- cutus est, quem et Lucretius tenuit et Sallustius, primo aerem, inde aquam, post pabula esse corrupta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4811)
hinc ex floribus scilicet, ex quibus primo mel, mox pul- los efficiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 551)
nam primo ait quemadmodum animalia apibus inimica pellenda sint, deinde quibus medicaminibus morbo possint carere;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2812)
amplius obiectam p. t. p. mysticum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5021)
hic pauca primo, atque ea percunctantibus nobis ecquid forte Roma novi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 3:1)
at vero, inquam, tibi ego, Brute, non solvam, nisi prius a te cavero amplius eo nomine neminem, cuius petitio sit, petiturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 1:1)
nam Lysiam primo profiteri solitum artem esse dicendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 4:1)
Refertae sunt orationes amplius centum quinquaginta, quas quidem adhuc invenerim et legerim, et verbis et rebus inlustribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 1:10)
Cum consules re audita AMPLIVS de consili sententia pronuntiavissent, paucis interpositis diebus iterum Laelium multo diligentius meliusque dixisse iterumque eodem modo a consulibus rem esse prolatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 1:2)
tu artifex quid quaeris amplius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 2:5)
Itaque post tribunatum primo multae ad eum causae, deinde omnes maximae quaecumque erant deferebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 63장 1:3)
Nihil dico amplius, tantum dico:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 3:5)
Etenim quid est, Catilina, quod iam amplius expectes, si neque nox tenebris obscurare coetus nefarios nec privata domus parietibus continere voces coniurationis tuae potest, si illustrantur, si erumpunt omnia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 6:3)
Ut saepe homines aegri morbo gravi cum aestu febrique iactantur, si aquam gelidam biberunt, primo relevari videntur, deinde multo gravius vehementiusque adflictantur, sic hic morbus, qui est in re publica, relevatus istius poena vehementius reliquis vivis ingravescet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 31:3)
Cum ille homo audacissimus conscientia convictus primo reticuisset, patefeci cetera;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION