라틴어 문장 검색

4. Quid autem prius vox primi loquentis sonaverit, viro sane mentis in promptu esse non titubo ipsum fuisse quod ‘Deus’ est, scilicet El, vel per modum interrogationis vel per modum responsionis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 24:1)
Et quod unum fuerit a principio confusionis (quod prius probandum est) apparet, quia convenimus in vocabulis multis, velut eloquentes doctores ostendunt:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 59:3)
nam si alia nostra opera perscrutemur, multo magis discrepare videmur a vetustissimis concivibus nostris quam a coetaneis perlonginquis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 69:2)
et ut nostre venationi pervium callem habere possimus, perplexos frutices atque sentes prius eiciamus de silva.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 85:2)
2. Queramus igitur prius, utrum omnes versificantes vulgariter debeant illud uti.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 3:1)
et quando hec tria pure cantare intendit, vel que ad ea directe ac pure secuntur, prius Elicone potatus, tensis fidibus ad supremum, secure plectrum tum movere incipiat.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 52:2)
3. Circa hanc quidem prius considerandum est quod constructionum alia congrua est, alia vero incongrua.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 82:1)
Et quia prius agitur ipsa quam agat, magis, immo prorsus denominari videtur ab eo quod agitur, et est actio alicuius, quam ab eo quod agit in alios.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 122:7)
Haud multo post, heros noster juvenilis a Dinwiddie, Virginiae gubernatore, ad praefectum Gallicum missus est, de injuriis questum, Anglis, qui prope flumen Ohio degebant, contra foedera sanctissima populi utriusque illatis.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.30)
Alia quoque causa belli civilis Britanniam inter et colonias movendi ad superiorem accessit, quae prius explicanda videtur, quam ad Martis discrimina nosmet accingamus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.8)
- Expositio, a Congressu prius exarata, coram militibus recitata est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.4)
Washingtonius, coram exercitu, expositionem, a Congressu prius exaratam, belli suscipiendi causas rationemque exhibentem, recitari et promulgari jussit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.39)
Adeo acriter insequebantur hostes, ut prius eorum acies prima in conspectum venit, quam exercitus recedentis agmen novissimum scaphas et navigia conscendisset.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.45)
Etsi jam plane lucescebat, hostes, tamen, Americanorum adventum non prius sentiebant, quam in eos a copiis colonicis tormenta bellica, et cujusque generis arma ignivoma missa et displosa fuere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.27)
at, multo majores a Washingtonio superandae erant priusquam pax Britanniam inter et civitates Americanas foederatas confirmaretur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.28)

SEARCH

MENU NAVIGATION