라틴어 문장 검색

Sed iam ad reliqua pergamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 207:3)
Sed iam ad instituta pergamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 10:5)
At vero Aratus Sicyonius iure laudatur, qui, cum eius civitas quinquaginta annos a tyrannis teneretur, profectus Argis Sicyonem clandestine introitu urbe est potitus, cumque tyrannum Nicoclem improviso oppressisset, sescentos exsules, qui locupletissimi fuerant eius civitatis, restituit remque publicam adventu suo liberavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 107:1)
ad quos cum tamquam ad mercaturam bonarum artium sis profectus, inanem redire turpissimum est dedecorantem et urbis auctoritatem et magistri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 8:4)
Quam ob rem pergite, ut facitis, adulescentes, atque in id studium, in quo estis, incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et rei publicae emolumento esse possitis.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 34:3)
'Perge vero,' inquit 'Crasse,' Mucius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 113:1)
Tum Crassus 'perge modo,' inquit 'Antoni;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 209:1)
' 'Ego vero,' inquit, 'pergam et id faciam, quod in principio fieri in omnibus disputationibus oportere censeo, ut, quid illud sit, de quo disputetur, explanetur, ne vagari et errare cogatur oratio, si ei, qui inter se dissenserint, non idem [esse] illud, de quo agitur, intellegant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 209:3)
Quos tum, ut pueri, refutare domesticis testibus patre et C. Aculeone propinquo nostro et L. Cicerone patruo solebamus, quod de Crasso pater et Aculeo, quocum erat nostra matertera, quem Crassus dilexit ex omnibus plurimum, et patruus, qui cum Antonio in Ciliciam profectus una decesserat, multa nobis de eius studio et doctrina saepe narravit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 2:1)
Sed perge porro;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 39:6)
Denique etiam a philosophia profectus princeps Xenophon, Socraticus ille, post ab Aristotele Callisthenes, comes Alexandri, scripsit historiam, et is quidem rhetorico paene more;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 58:1)
Tum Crassus, 'tu vero,' inquit 'Antoni, perge, ut instituisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 124:1)
Qua re, nisi quid vobis aliud placet, ad illa pergamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 179:1)
Sed iam tu, Antoni, qui hoc deversorio sermonis mei libenter acquieturum te esse dixisti, tamquam in Pomptinum deverteris, neque amoenum neque salubrem locum, censeo, ut satis diu te putes requiesse et iter reliquum conficere pergas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 290:1)
' 'Perge vero,' inquit Crassus 'libenter enim te cognitum iam artificem aliquandoque evolutum illis integumentis dissimulationis tuae nudatumque perspicio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 350:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION