라틴어 문장 검색

conveniunt ultroque ducis vexilla sequuntur, qui gelidum Braurona viri, qui rura lacessunt Monychia et trepidis stabilem Piraeea nautis et nondum Eoo clarum Marathona triumpho, mittit in arma manus gentilibus hospita divis Icarii Celeique domus viridesque Melaenae, dives et Aegaleos nemorum Parnesque benignus vitibus et pinguis melior Lycabessos olivae, venit atrox Alaeus et olentis arator Hymetti, quaeque rudes thyrsos hederis vestistis, Acharnae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권302)
1 Nam etsi a Numa concepta est curiositas superstitiosa, nondum tamen aut simulacris aut templis res divina apud Romanos constabat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 12:2)
Nondum enim tunc ingenia Graecorum atque Tuscorum fingendis simulacris urbem inundaverant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 12:4)
Nondum Iudaeum ab Aegypto examen Palaestina susceperat nec illic Christianae sectae origo consederat, cum regiones adfines eius Sodoma et Gomorra igneus imber exussit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 6:3)
Nostrae coenae, nostrae nuptiae nondum sunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 28장 1:3)
Accedensque ad pontificem Romanae et apostolicae sedis, nondum enim erat ipse pontifex factus, rogauit, ut genti Anglorum in Brittaniam aliquos uerbi ministros, per quos ad Christum conuerteretur, mitteret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 5:33)
Nondum enim oratoria uel baptisteria in ipso exordio nascentis ibi ecclesiae poterant aedificari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV. 1:12)
id est inito opere apostolico, uerbum Dei aliquibus earum, quae nondum audierant, gentibus euangelizando committere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IX.4)
Nondum caeruleas pinus contempserat undas, Effusum ventis praebueratque sinum, Nec vagus ignotis repetens conpendia terris Presserat externa navita merce ratem.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 318)
(Romulus aeternae nondum formauerat urbis moenia, consorti non habitanda Remo;
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 513)
Et nondum cani nigros laesere capillos, nec uenit tardo curua senecta pede:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 55)
nondum maturus imperio Ascanius Aeneae filius erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 36:1)
in variis voluntatibus regnari tamen omnes volebant libertatis dulcedine nondum experta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 181:1)
ad quorum casum cum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones iam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes vice unius quem tres Curiatii circumsteterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 258:1)
nam et muro lapideo, cuius exordium operis Sabino bello turbatum erat, urbem qua nondum munierat cingere parat, et infima urbis loca circa forum aliasque interiectas collibus convalles, quia ex planis locis haud facile evehebant aquas, cloacis fastigio in Tiberim ductis siccat, et aream ad aedem in Capitolio Iovis, quam voverat bello Sabino, iam praesagiente animo futuram olim amplitudinem loci occupat fundamentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 404:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION