라틴어 문장 검색

Senex fidelis prima credendi via Abram, beati seminis serus pater, adiecta cuius nomen auxit syllaba, Abram parenti dictus, Abraham Deo, senile pignus qui dicavit victimae, docens ad aram cum litare quis velit, quod dulce cordi, quod pium, quod unicum Deo libenter offerendum credito, pugnare nosmet cum profanis gentibus suasit, suumque suasor exemplum dedit, nec ante prolem coniugalem gignere Deo placentem, matre virtute editam, quam strage multa bellicosus spiritus portenta cordis servientis vicerit.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 1)
Abram triumphi dissipator hostici redit recepta prole fratris inclytus ne quam fidelis sanguinis prosapiam vis pessimorum possideret principum.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 9)
animam deinde Spiritus conplexibus pie maritam, prolis expertem diu, faciet perenni fertilem de semine, tunc sera dotem possidens puerpera herede digno Patris inplebit domum.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 16)
Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque et soror et coniunx, una cum gente tot annos bella gero!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 4:6)
Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, quarum quae forma pulcherrima Deiopea, conubio iungam stabili propriamque dicabo, omnis ut tecum meritis pro talibus annos exigat, et pulchra faciat te prole parentem."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 6:3)
Hic iam ter centum totos regnabitur annos gente sub Hectorea, donec regina sacerdos, Marte gravis, geminam partu dabit Ilia prolem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 19:1)
"Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri Phoenicum, et magno miserae dilectus amore, cui pater intactam dederat, primisque iugarat ominibus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:9)
Ipsa sed in somnis inhumati venit imago coniugis, ora modis attollens pallida miris, crudeles aras traiectaque pectora ferro nudavit, caecumque domus scelus omne retexit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:14)
Ipsum autem sumptis Priamum iuvenalibus armis ut vidit, "Quae mens tam dira, miserrime coniunx, impulit his cingi telis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 21:5)
Illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros et poenas Danaum et deserti coniugis iras praemetuens, Troiae et patriae communis Erinys, abdiderat sese atque aris invisa sedebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 24:3)
superet coniunxne Cresa, Ascaniusque puer?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 25:6)
Nos contra effusi lacrimis, coniunxque Cresa Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum cuncta pater fatoque urguenti incumbere vellet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 28:2)
Ecce autem complexa pedes in limine coniunx haerebat, parvumque patri tendebat Iulum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 29:2)
Cui parvus Iulus, cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 29:5)
Mihi parvus Iulus sit comes, et longe servet vestigia coniunx:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION