라틴어 문장 검색

Licinius Sextiusque tribuni plebis refecti nullos curules magistratus creari passi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 372:3)
remittentibus tribunis plebis comitia per interregem sunt habita, creatique tribuni militum L. Furius A. Manlius Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 375:1)
ante novi creati sunt tribuni militum Q. Servilius C. Veturius A. et M. Cornelii Q. Quinctius M. Fabius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 378:1)
qui crederent duobus nunc in locis sua voluntate impertituros plebi honorem, qui octona loca tribunis militum creandis occupare soliti sint, et ad consulatum viam fieri passuros, qui tribunatum saeptum tam diu habuerint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 390:1)
numquid enim socordius aut segnius rem publicam administrari post P. Licini Calvi tribunatum, qui primus ex plebe creatus sit, quam per eos annos gesta sit quibus praeter patricios nemo tribunus militum fuerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 392:2)
quaestores quoque, sicut tribunos militum, paucis ante annis ex plebe coeptos creari nec ullius eorum populum Romanum paenituisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 393:1)
tribuni militum creati T. Quinctius Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 398:1)
sed re neutro inclinata magistratu se abdicavit, seu quia vitio creatus erat, ut scripsere quidam, seu quia tribuni plebis tulerunt ad plebem idque plebs scivit, ut, si M. Furius pro dictatore quid egisset, quingentum milium ei multa esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 405:3)
sed auspiciis magis quam novi exempli rogatione deterritum ut potius credam, cum ipsius viri facit ingenium, tum quod ei suffectus est extemplo P. Manlius dictator - quem quid creari attinebat ad id certamen quo M. Furius victus esset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 406:1)
simul quod eo tempore quo promulgatum de multa eius traditur aut et huic rogationi, qua se in ordinem cogi videbat, obsistere potuit, aut ne illas quidem propter quas et haec lata erat impedire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 408:1)
inter dictaturam abdicatam novamque a Manlio initam ab tribunis velut per interregnum concilio plebis habito apparuit quae ex promulgatis plebi, quae latoribus gratiora essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 410:1)
Licinius Sextiusque, cum tribunorum plebi creandorum indicta comitia essent, ita se gerere ut negando iam sibi velle continuari honorem acerrime accenderent ad id quod dissimulando petebant plebem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 414:1)
consenuisse iam secum et rogationes promulgatas et vim omnem tribuniciae potestatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 415:2)
si coniuncte ferre ab se promulgatas rogationes vellent, esse quod eosdem reficerent tribunos plebis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 420:2)
perlaturos enim quae promulgaverint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 420:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION