라틴어 문장 검색

multi tamen volunt vindemiam esse totius orbis genera- liter, vindemias singularum partium, ut plus significet singularis numerus, quam pluralis, sicut plus est cum dicimus 'per terram pluit', quam 'per terras pluit':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 64)
aspice et extremis d. c. o. intuere etiam extremum orbem cum suis cultoribus domitum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1141)
hinc est 'extremi sinus orbis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1222)
magnum orbem potest et zodiacum circulum dicere, qui faciat divisionem temporum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3384)
labor actus in orbem id est in anni circuitum labor se invicem sequitur rusticorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4011)
cui Iuno inmisit oestrum, quo toto orbe fatigata tandem aliquando venit ad Aegyptum, et illic in Isim conversa est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1523)
ipse in septimo "orbem fatalis crusti", Horatius "dant crustula blandi doctores", Iuvenalis "nos cola- phum incutimus lambenti crustula servo".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3604)
glomerantur in orbem more bellantum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 791)
'medium' autem 'orbem' ideo dixit, quoniam in medio mundo terra est et in hac omnis aqua, quam sidera in alimentum trahunt, maxime meridiano tempore, quo ardentissimus sol est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4248)
"Ac iam, ut fecundius nequiora proveniunt, serpentibus in dies perditis moribus per universum orbem sacraria ista taeterrima impiae coitionis adolescunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:1)
"Quid quod toto orbi et ipsi mundo cum sideribus suis minantur incendium, ruinam moliuntur, quasi aut naturae divinis legibus constitutus aeternus ordo turbetur, aut, rupto elementorum omnium foedere et caelesti conpage divisa, moles ista, qua continetur et cingitur, subruatur?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:1)
"Nonne Romani sine vestro deo imperant regnant, fruuntur orbe toto vestrique dominantur?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:11)
"Generi et soceri bella toto orbe diffusa sunt, et tam magni imperii duos fortuna non cepit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:17)
"Denique et antequam commerciis orbis pateret et antequam gentes ritus suos moresque miscerent, unaquaeque natio conditorem suum aut ducem inclytum aut reginam pudicam sexu suo fortiorem aut alicuius muneris vel artis repertorem venerabatur ut civem bonae memoriae:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 20장 1:11)
"unde enim deus longe est, cum omnia caelestia terrenaque et quae extra istam orbis provinciam sunt, deo plena sint?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION