라틴어 문장 검색

Nihil eorum Vitellianos fallebat, crebris, ut in civili bello, transfugiis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 34장1)
modo turbulenti tribuni, modo consules praevalidi, et in urbe ac foro temptamenta civilium bellorum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 38장4)
non discessere ab armis in Pharsalia ac Philippis civium legiones, nedum Othonis ac Vitellii exercitus sponte posituri bellum fuerint:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 38장8)
nec praetoriani tantum, proprius Othonis miles, sed praemissi e Moesia eandem obstinationem adventantis exercitus, legiones Aquileiam ingressas nuntiabant, ut nemo dubitet potuisse renovari bellum atrox, lugubre, incertum victis et victoribus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 46장13)
civile bellum a Vitellio coepit, et ut de principatu certaremus armis initium illic fuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 47장6)
Ceterum Italia gravius atque atrocius quam bello adflictabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 56장1)
Interim Vitellius victoriae suae nescius ut ad integrum bellum reliquas Germanici exercitus viris trahebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장1)
et paucorum dierum iter progressus prosperas apud Bedriacum res ac morte Othonis concidisse bellum accepit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장5)
nocte, qua proficiscebatur legio, relictis passim ignibus pars Taurinae coloniae ambusta, quod damnum, ut pleraque belli mala, maioribus aliarum urbium cladibus oblitteratum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장10)
suas legiones civili bello inexpertas, Vitellii victricis, et apud victos plus querimoniarum quam virium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 75장2)
ceterum inter nos non idem prosperarum adversarumque rerum ordo erit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 77장6)
sed me- liorem in bello causam quam in pace habemus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 77장15)
grande id prosperumque consensu haruspicum et summa claritudo iuveni admodum Vespasiano promissa, sed primo triumphalia et consulatus et Iudaicae victoriae decus implesse fidem ominis videbatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 78장5)
missi ad Par- thum Armeniumque legati, provisumque ne versis ad civile bellum legionibus terga nudarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 82장8)
eos esse belli civilis nervos dictitans Mucianus non ius aut verum in cognitionibus, sed solam magnitudinem opum spectabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 84장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION