라틴어 문장 검색

cum in ipso vitae fine constitimus, cum testamentum ordinamus, non beneficia nihil nobis profutura dividimus ?
(세네카, 행복론, Liber IV 50:1)
hoc morborum impetus arcuit, senectuti adminicula prospexit, solacia contra dolores dedit ;
(세네카, 행복론, Liber IV 85:3)
Si vero bonam fidem perfidiae suppliciis adfici videt, non descendit e fastigio et supra poenam suam consistit.
(세네카, 행복론, Liber IV 102:1)
relicto omni actu vita consistit.
(세네카, 행복론, Liber IV 160:2)
quomodo ergo in uno consistet, qui se obligando liberat ?
(세네카, 행복론, Liber V 44:6)
Ille, qui totus ad se spectat et nobis prodest, quia aliter prodesse sibi non potest, eo mihi loco est, quo, qui pecori suo hibernum et aestivum pabulum prospicit;
(세네카, 행복론, Liber VI 53:2)
Quod tu pretium ponis traicienti maria et per medios fluctus, cum terra e conspectu recessit, certam secanti viam et prospiciens futuras tempestates et securis omnibus subito iubenti vela substringi, armamenta demitti, paratos ad incursum procellae et repentinum impetum stare ?
(세네카, 행복론, Liber VI 71:1)
Ad summam consistant et opus suum intermittant.
(세네카, 행복론, Liber VI 98:3)
Cum te mutatis legibus suis natura transmiserit, in semita haerebis et aestimans futura damna, cum computaveris, quanti Thermopylarum angusta constiterint ;
(세네카, 행복론, Liber VI 153:1)
Quemadmodum, qui optat divitias alicui in hoc, ut illarum ipse partem ferat, quamvis pro illo videatur optare, sibi prospicit, sic, qui optat amico aliquam necessitatem, quam adiutorio suo fideque discutiat, quod est ingrati, se illi praefert et tanti existimat illum miserum esse, ut ipse gratus sit, ob hoc ipsum ingratus ;
(세네카, 행복론, Liber VI 178:1)
aliunde enim alio transfugiunt et consistere in una cupiditate non possunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 99:2)
exitio paene ac fame constitit et, quae famem sequitur, rerum omnium ruina furiosi et externi et infeliciter superbi regis imitatio.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 113:5)
Illi me iusserunt stare adsidue velut in praesidio positum et omnis conatus fortunae, omnis impetus prospicere multo ante quam incurrant.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 22:1)
Plures tamen hic peregrini quam cives consistunt.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 31:6)
In me omnis fatorum crudelitas lassata consistat;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 127:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION