라틴어 문장 검색

rogatum, non rogantem oportere suscipere curam, quod ingenuus color movetur pudore petendo rem suspiciosam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말28)
Itaque maiores primum a genere probatis operam tradebant architectis, deinde quaerebant, si honeste essent educati, ingenuo pudori, non audaciae protervitatis permittendum iudicantes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말31)
Qui brevi tempore pro pudore disciplinam non patitur, omni temporein pudore insipientiae permanebit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 46:2)
mensque reformidat, veluti sua vulnera, tempus illud, et admonitu fit novus ipse pudor, et quaecumque adeo possunt afferre pudorem, illa tegi caeca condita nocte decet, nil igitur referam nisi me peccasse, sed illo praemia peccato nulla petita mihi, stultitiamque meum crimen debere vocari, nomina si facto reddere vera velis, quae si non ita sunt, alium, quo longius absim, quaere;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 610)
Utait quidam philosophus, "Qui brevi tempore pro pudore disciplinam non patitur,omni tempore in pudore insipientie permanebit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 6:23)
pudor iraque monstrat licet eos hortaretur ira et pudor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 431)
Militat instantis feruens audacia Turni, Ense tonans, ignara metus et prodiga uite, Ypolitique pudor Veneris subductus habenis Gaudet et excepto luget Cytherea pudore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 20:13)
Adhuc enim quaeri potest quam ob causam pudor sanguinem diffundat, timor contrahat, cum sit pudor species timoris atque ita definiatur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VI 4:1)
dolor et pudor sic de Mezentio aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3981)
nec pudor ancillas, ut quaeque erit ordine prima, nec tibi sit servos demeruisse pudor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 12:2)
Hiis Pudor accessit, longe fermenta relegans Luxurie, Veneris declinans dulce uenenum, Incestusque sitim redeuntem grata Pudoris Extinguit sacies, fluctusque libidinis a se Depellit, uincitque fuga, non mente Dyonem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:21)
Vt diuina manus animam demittat ab alto, Que sit mente sagax, uirtute referta, pudore Predita, presignita fide, pietate refulgens, Que, carnis uestita toga, sic uisitet orbem Quod facinus redimat pietas uirtusque reatum, Incestumque pudor, fraudem ius, gloria casum, Quod superet terrena domus, uis terrea, uestis Corporee masse, corpus mortale, potentis Nature ducatur opus, sic dote beatum Multiplici, nullo fraudatum munere forme, Vt jam corporeum non dedignetur habere Spiritus hospicium nec tantus defleat hospes Hospicii tabem, sed carnis regnet in aula.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION