라틴어 문장 검색

"deus hos, deus ultor in iras adportat coeptisque favet, nec imago quietis vana meae:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권70)
"- agit versans secum, etsi lata recessit urbe domus, quinam strepitus, quae murmura noctis, cur fremibunda quies?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권102)
ingeminat misera oscula tantum incumbens animaeque fugam per membra tepentem quaerit hians, non ora loco, non pectora restant, rapta cutis, tenuia ossa patent nexusque madentes sanguinis imbre novi, totumque in vulnere corpus, ac velut aligerae sedem fetusque parentis cum piger umbrosa populatus in ilice serpens, illa redit querulaeque domus mirata quietem iam stupet impendens advectosque horrida maesto excutit ore cibos, cum solus in arbore paret sanguis et errantes per capta cubilia plumae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권219)
"i, medium rapido Borean inlabere saltu Bistonias, puer, usque domos axemque nivosi sideris, Oceano vetitum qua Parrhasis ignem nubibus hibernis et nostro pascitur imbri, atque ibi seu posita respirat cuspide Mavors, quamquam invisa quies, seu, quod reor, arma tubasque insatiatus habet caraeque in sanguine gentis luxuriat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권2)
"nam cui tanta quies irarum aut sanguinis usus parcior humani?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권99)
contempta quies, vix aut sopor illis aut epulae fecere moram;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권189)
manus obvia pascit, exceptantque cibos fusoque horrenda supinant ora mero, vaga rure quies;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권282)
"quid me otia maesta saevus et implacidam prohibet perferre quietem amissumque odisse diem?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권19)
"curam invigilare quieti claraque per somnos animi simulacra reverti?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권277)
Stat super occiduae nebulosa cubilia noctis Aethiopasque alios, nulli penetrabilis astro, lucus iners, subterque cavis grave rupibus antrum it vacuum in montem, qua desidis atria Somni securumque larem segnis Natura locavit, limen opaca Quies et pigra Oblivio servant et numquam vigili torpens Ignavia voltu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권37)
"equidem haec et Marte diurno dum res infractae pulsique in terga redimus - per tripodas iuro et rapti nova fata magistri - vidi, et me volucres circum plausere secundae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권72)
"non vanae monstra quietis, nec somno comperta loquor, 'tune' inquit, 'inertes Inachidas - redde haec Parnassia serta meosque redde deos - tantam patiere amittere noctem, degener?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권74)
fors illi praesaga quies, nigrasque gravatus per somnum Thebas et Thiodamanta videbat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권137)
"hoc languida somno, hoc regnis effeta quies, hoc longa sub umbra imperia!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권293)
quamvis tunc otia tandem et primus post bella sopor, tamen aegra quietem pax fugat et saevi meminit victoria belli, vix primo proferre gradum et munimina valli solvere, vix totas reserare audacia portas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권3)

SEARCH

MENU NAVIGATION