라틴어 문장 검색

Penthea non saevae venantur in arbore Bacchae, nec solvit Danaas subdita cerva rates;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2214)
ecce coronatae portum tetigere carinae, traiectae Syrtes, ancora iacta mihist.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 249)
namque Aulide soluit ille bene haerentis ad pia saxa ratis;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 128)
est Phoebi fugiens Athamana ad litora portus, qua sinus Ioniae murmura condit aquae, Actia Iuleae pelagus monumenta carinae, nautarum uotis non operosa uia.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 612)
hinc Augusta ratis plenis Iouis omine uelis, signaque iam Patriae uincere docta suae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 616)
"tempus adest, committe ratis!"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 632)
Actius hinc traxit Phoebus monumenta, quod eius una decem uicit missa sagitta ratis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 646)
hunc uidet ante cauas librantem spicula turris Romulus et uotis occupat ante ratis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 107)
cui se ceu victa procellis atque carens rectore ratis respublica fractam intulit, ut digno melius flectenda magistro, ne tempestates, ne te, pirata, timeret.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 5)
namque Dicarcheae translatus pulvis harenae intratis solidatur aquis durataque massa sustinet advectos peregrino in gurgite campos, sic te dispositam spectantemque undique portus, vallatam pelago terrarum commoda cingunt.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 27)
siste, Camena, modos tenues, portumque petenti iam placido sedeat mihi carminis ancora fundo, at tamen, o princeps, quae nunc tibi classis et arma tractentur, quam magna geras quam tempore parvo, si mea vota deus produxerit, ordine recto aut genero bis mox aut te ter consule dicam.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 259)
"quem cur conscendere classem ac portus intrare meos urbemque subire, si iubeas, cupiam, paucis ex ordine fabor."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 52)
pinguis per transtra sedebat Vandalus opperiens praedam, quam iusserat illuc captivo capiente trahi, sed vestra repente inter utrumque hostem dederant sese agmina planis quae pelagus collemque secant portumque reducto efficiunt flexu fluvii, perterrita primum montes turba petit, trabibus quae clausa relictis praedae praeda fuit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 167)
Gallia continuis quamquam sit lassa tributis, hoc censu placuisse cupit nec pondera sentit quae prodesse probat, non tantis maior Atrides Carpathium texit ratibus cum Doricus hostis Sigeas rapturus opes Rhoeteia clausit Pergama;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 185)
nec sic Leucadio classis Mareotica portu Actiacas abscondit aquas, in bella mariti dum venit a Phario dotalis turba Canopo, cum patrio Cleopatra ferox circumdata sistro milite vel piceo fulvas onerata carinas Dorida diffusam premeret Ptolomaide gaza.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 187)

SEARCH

MENU NAVIGATION