라틴어 문장 검색

Nam cum ipsi honestati tum aliquanto magis gloriae eius praedicationique invidemus, atque ea demum recte facta minus detorquemus et carpimus, quae in obscuritate et silentio reponuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 6:3)
recte admones;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 10:4)
Ornat haec magnitudo animi, quae nihil ad ostentationem, omnia ad conscientiam refert recteque facti non ex populi sermone mercedem, sed ex facto petit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 5:1)
Rectene omnia, quod iam pridem epistulae tuae cessant?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 17 1:1)
An omnia recte, sed occupatus es tu?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 17 1:2)
Tamquam recte factum tuerer?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 8:3)
uterque recte.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 16:2)
Huic vitio occurri uno remedio potest, si parentibus solis ius conducendi relinquatur, isdemque religio recte iudicandi necessitate collationis addatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 7:1)
Ecquid omnia in tua recte?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 10:2)
Recte fecisti quod gladiatorium munus Veronensibus nostris promisisti, a quibus olim amaris suspiceris ornaris.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 34 1:1)
recte an secus, nihil ad me.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 12:2)
Divus quidem Nerva - nam privatus quoque attendebat his quae recte in publico fierent - missis ad me gravissimis litteris non mihi solum, verum etiam saeculo est gratulatus, cui exemplum - sic enim scripsit - simile antiquis contigisset.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 9:1)
TRAIANUS PLINIO Recte renuntiasti, mi Secunde carissime.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 161)
TRAIANUS PLINIO Nunc quidem proficiscentem ad comparationem frumentorum Maximum libertum meum recte militibus instruxisti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 281)
Dispice ergo, domine, numquid minuendam usuram ac per hoc idoneos debitores invitandos putes, et, si nec sic reperiuntur, distribuendam inter decuriones pecuniam, ita ut recte rei publicae caveant;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 54 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION