라틴어 문장 검색

fuit enim perpetuo pauper, cum divitissimus esse posset propter frequentes delatos honores potestatesque summas, quae ei a populo dabantur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 2:1)
cum interficere posset, noluit, tutoque ut Corinthum perveniret effecit, quod utrorumque Dionysiorum opibus Corinthii saepe adiuti fuerant, cuius benignitatis memoriam volebat exstare, eamque praeclaram victoriam ducebat, in qua plus esset clementiae quam crudelitatis, postremo ut non solum auribus acciperetur, sed etiam oculis cerneretur, quem ex quanto regno ad quam fortunam detulisset.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 2:1)
namque eos attingere noluimus, quod omnium res gestae separatim sunt relatae.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 1:2)
hoc quoque interfecto exercitus summam imperii ad eum detulit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 1:2)
id Karthaginem delatum publice comprobatum est.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 1:3)
id postero die Flamininus senatui detulit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 12장 2:1)
' at Sulla adulescentis officio collaudato omnia munera ei, quae Athenis acceperat, proficiscens iussit deferri.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 4장 2:3)
multorum consulum praetorumque praefecturas delatas sic accepit, ut neminem in provinciam sit secutus, honore fuerit contentus, rei familiaris despexerit fructum:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 6장 4:1)
tanta enim prosperitas Caesarem est consecuta, ut nihil ei non tribuerit fortuna, quod cuiquam ante detulerat, et conciliarit, quod nemo adhuc civis Romanus quivit consequi.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 19장 3:1)
de hac significare uidetur et Cicero in quadam ad Axium epistula referens Caesarem in consulatu confirmasse regnum, de quo aedilis cogitarat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 9장 2:2)
quorum auctoritatem ut quibus posset modis in uicem deminueret, tropaea Gai Mari de Iugurtha deque Cimbris atque Teutonis olim a Sulla disiecta restituit atque in exercenda de sicaris quaestione eos quoque sicariorum numero habuit, qui proscriptione ob relata ciuium Romanorum capita pecunias ex aerario acceperant, quamquam exceptos Cornelis legibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 11장 1:3)
id uero Caesar nullo modo tolerandum existimans, cum inplorato Ciceronis testimonio quaedam se de coniuratione ultro ad eum detulisse docuisset, ne Curio praemia darentur effecit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 17장 2:1)
ad retinendam autem Pompei necessitudinem ac uoluntatem Octauiam sororis suae neptem, quae Gaio Marcello nupta erat, condicionem ei detulit sibique filiam eius in matrimonium petit Fausto Sullae destinatam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 27장 1:1)
cum M. Cato identidem nec sine iure iurando denuntiaret delaturum se nomen eius, simul ac primum exercitum dimisisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 30장 3:2)
quod probabilius facit Asinius Pollio, Pharsalica acie caesos profligatosque aduersarios prospicientem haec eum ad uerbum dixisse referens:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 30장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION