라틴어 문장 검색

Ante Saturnum deus penes vos nemo est, ab illo census totius vel potioris et notioris divinitatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 6:2)
Tamen si homo Saturnus, utique ex homine, et quia ab homine, non utique de caelo et terra.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 8:3)
Proinde Saturno repentino ubique caelitem contigit dici;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 9:2)
Satis iam de Saturno, licet paucis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 10:2)
Nihil Saturnum et Saturniam gentem expectabat, vani erunt homines, nisi certi sint a primordio et pluvias de caelo ruisse et sidera radiasse et lumina floruisse et tonitrua mugisse et ipsum Iovem quae in manu eius inponitis fulmina timuisse, item omnem frugem ante Liberum et Cererem et Minervam, immo ante illum aliquem principem hominem de terra exuberasse, quia nihil continendo et sustinendo homini prospectum post hominem potuit inferri.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 6:1)
Domesticos deos, quos Lares dicitis, domestica potestate tractatis pignerando, venditando, demutando aliquando in caccabulum de Saturno, aliquando in trullam de Minerva, ut quisque contritus atque contusus est, dum diu colitur, ut quisque dominus sanctiorem expertus est domesticam necessitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 4:1)
Aeque si diem solis laetitiae indulgemus, alia longe ratione quam religione solis secundo loco ab eis sumus qui diem Saturni otio et victui decernunt exorbitantes et ipsi a Iudaico more, quem ignorant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 11:1)
Superior invenitur annis circiter trecentis quam ille antiquissimus penes vos Danaus in Argos transvenisset, Troiano denique proelio ad mille annos ante est, unde et ipso Saturno.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:5)
Secundum enim historiam Thalli, qua relatum est Belum1 Assyriorum et Saturnum Titanorum regem cum Iove dimicasse, ostenditur bellum cccxx et duobus annis Iliacum exitum antecessisse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:6)
Igitur si conferendi imperii tenent potestatem, eum ipsi regnarent, a quibus acceperant eam gratiam?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 10:2)
Quem coluerat Saturnus et Iupiter?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 10:3)
Ergo aliorum est regnum dare, quia regnabatur multo ante quam isti dei inciderentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 11:1)
prior est quibusdam deis suis silvestris Roma, ante regnavit quam tantum ambitum Capitolii extrueret.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 26장 1:3)
Regnaverant et Babylonii ante Pontifices, et Medi ante Quindecim viros, et Aegyptii ante Salios, et Assyrii ante Lupercos, et Amazones ante virgines vestales.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 26장 2:1)
Placebit et ille, qui voltus suos novacula mutat, infidelis erga faciem suam, quam non contentus Saturno et Isidi et Libero proximam facere insuper contumeliis alaparum sic obicit, tamquam de praecepto domini ludat?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION